FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  
es: et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes, aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae. hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum incipit adparere Bianoris: hic ubi densas agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus; hic haedos depone: tamen veniemus in urbem. aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur, cantantes licet usque (minus via laedit) eamus; cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo. _M._ Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus: carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus. X. EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem: pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris, carmina sunt dicenda neget quis carmina Gallo? sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos, Doris amara suam non intermisceat undam. incipe; sollicitos Galli dicamus amores, dum tenera attondent simae virgulta capellae. non canimus surdis; respondent omnia silvae. Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae Naides, indigno cum Gallus amore peribat? nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe. Illum etiam lauri, etiam flevere myricae. Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei. Stant et oves circum;--nostri nec paenitet illas, nec te poeniteat pecoris, divine poeta;-- et formosus ovis ad flumina pavit Adonis; venit et upilio; tardi venere subulci; uvidus hiberna venit de glande Menalcas. Omnes 'Unde amor iste' rogant 'tibi?' Venit Apollo: 'Galle, quid insanis?' inquit; 'tua cura Lycoris perque nives alium perque horrida castra secuta est.' Venit et agresti capitis Silvanus honore, florentis ferulas et grandia lilia quassans. Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi sanguineis ebuli bacis minioque rubentem. 'Ecquis erit modus?' inquit; 'Amor non talia curat; nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis, nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.' Tristis at ille: 'Tamen cantabitis, Arcades,' inquit 'montibus haec vestris: soli cantare periti Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant, vestra meos olim si fistula dicat amores! Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae! Certe, sive mihi Phillis, sive esset Amyntas, seu quicumque furor--quid tum, si fuscus Amyntas; et nigrae violae sunt et vaccinia nigra-- mecum inter salices lenta sub vit
PREV.   NEXT  
|<   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  



Top keywords:

carmina

 

inquit

 

Arcades

 

Amyntas

 

capellae

 

perque

 

cantantes

 

amores

 

Lycoris

 
castra

horrida
 

honore

 

quassans

 
Arcadiae
 

vidimus

 

grandia

 
capitis
 

agresti

 
Silvanus
 

insanis


ferulas
 

florentis

 

secuta

 

formosus

 

flumina

 

divine

 

pecoris

 

nostri

 

circum

 

paenitet


poeniteat

 

Adonis

 

upilio

 
sanguineis
 

Apollo

 

rogant

 

Menalcas

 
glande
 

venere

 
subulci

uvidus
 
hiberna
 

Ecquis

 

custos

 

fuissem

 

vestrique

 

gregis

 

maturae

 
vinitor
 

fistula