FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  
quidem audieram, qua se subducere colles incipiunt, mollique iugum demittere clivo, usque ad aquam et veteres (iam fracta cacumina) fagos omnia carminibus vestrum servasse Menalcan. _M._ Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas. quod nisi me quacumque novas incidere lites ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix, nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas. _L._ Heu, cadit in quemquam tantum scelus? Heu, tua nobis paene simul tecum solatia rapta, Menalca? quis caneret nymphas; quis humum florentibus herbis spargeret, aut viridi fontes induceret umbra? vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras? Tityre, dum redeo--brevis est via--pasce capellas, et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro, cornu ferit ille, caveto. _M._ Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat: 'Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis-- Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae-- cantantes sublime ferent ad sidera cycni.' _L._ Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos; sic cytiso pastae distendant ubera vaccae! Incipe, si quid habes: et me fecere poetam Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt vatem pastores, sed non ego credulus illis. Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna digna, sed argutos inter strepere anser olores. _M._ Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, si valeam meminisse; neque est ignobile carmen: 'huc ades, O Galatea; quis est nam ludus in undis hic ver purpureum; varios hic flumina circum fundit humus flores; hic candida populus antro imminet, et lentae texunt umbracula vites. huc ades: insani feriant sine litora fluctus. _L._ Quid, quae te pura solum sub nocte canentem audieram? Numeros memini, si verba tenerem. 'Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? Ecce Dionaei processit Caesaris astrum, astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo duceret apricis in collibus uva colorem. insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.' _M._ Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos cantando puerum memini me condere soles: nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores. Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. _L._ Causando nostros in longum ducis amor
PREV.   NEXT  
|<   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  



Top keywords:

carmina

 

quoque

 

Mantua

 
Lycida
 
Daphni
 

tantum

 

astrum

 
dicunt
 

Menalcas

 

tacitus


quidem

 

audieram

 

Tityre

 
memini
 

Moerim

 

purpureum

 

umbracula

 
candida
 

flores

 
texunt

circum

 
varios
 

fundit

 

imminet

 
populus
 

lentae

 

flumina

 

valeam

 

credulus

 

dicere


videor

 

pastores

 

fecere

 

poetam

 
Pierides
 

ignobile

 
meminisse
 
carmen
 
Galatea
 

voluto


strepere

 

argutos

 

olores

 
tenerem
 

condere

 

puerum

 

oblita

 
cantando
 

longos

 
nepotes