FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  
iusta noverca; bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos. Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius, insanire libet quoniam tibi, pocula ponam fagina, caelatum divini opus Alcimedontis; lenta quibus torno facili superaddita vitis diffusos hedera vestit pallente corymbos: in medio duo signa, Conon, et--quis fuit alter, descripsit radio totum qui gentibus orbem, tempora quae messor, quae curvus arator haberet? Necdum illis labra admovi, sed condita servo. _D._ Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, et molli circum est ansas amplexus acantho, Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis. Necdum illis labra admovi, sed condita servo: si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes. _M._ Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocari audiat haec tantum--vel qui venit ecce Palaemon efficiam posthac ne quemquam voce lacessas. _D._ Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla, nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon, sensibus haec imis, res est non parva, reponas. P. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba: et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus. Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca: alternis dicetis; amant alterna Camenae. _D._ Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena: ille colit terras, illi mea carmina curae. _M._ Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus. _D._ Malo me Galatea petit, lasciva puella, et fugit ad salices, et se cupit ante videri. _M._ At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas, notior ut iam sit canibus non Delia nostris. _D._ Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi ipse locum, aeriae quo congessere palumbes. _M._ Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta aurea mala decem misi; cras altera mittam. _D._ O quotiens et quae nobis Galatea locuta est! partem aliquam, venti, divom referatis ad auris! _M._ Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta. si, dum tu sectaris apros, ego retia servo? _D._ Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla; cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito. _M._ Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit, et longum 'formose, vale, vale,' inquit, 'Iolla.' _D._ Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres. arboribus venti, nobis Amaryllidis irae. _M._ Dulce satis umor, de
PREV.   NEXT  
|<   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  



Top keywords:

pocula

 

tantum

 

Phyllida

 
Palaemon
 
condita
 

quemquam

 

admovi

 
Necdum
 

Galatea

 

munera


frugibus

 

carmina

 

canibus

 
Phoebus
 

notior

 

namque

 

notavi

 
Veneri
 

terras

 
nostris

semper

 
aeriae
 

videri

 

puella

 
salices
 

offert

 

Amyntas

 

lasciva

 

hyacinthus

 

rubens


Phoebo

 

venito

 

discedere

 

vitula

 
faciam
 

natalis

 
flevit
 
longum
 
Amaryllidis
 

arboribus


imbres

 

inquit

 

formose

 
Triste
 

maturis

 

stabulis

 

sectaris

 
arbore
 

palumbes

 
congessere