FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  
s. Heu, heu, quid volui misero mihi! Floribus austrum perditus et liquidis inmisi fontibus apros. Quem fugis, ah, demens? Habitarunt di quoque silvas, Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces, ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae. Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam; florentem cytisum sequitur lasciva capella; te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas. Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci, et sol crescentis decedens duplicat umbras: me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori? Ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit! Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est; quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus, viminibus mollique paras detexere iunco? Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim. III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON _M._ DIC mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei? _D._ Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon. _M._ Infelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeram dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur, hic alienus ovis custos bis mulget in hora, et sucus pecori et lac subducitur agnis. _D._ Parcius ista viris tamen obicienda memento: novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, et quo--sed faciles Nymphae risere--sacello. _M._ Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis atque mala vitis incidere falce novellas. _D._ Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca, et cum vidisti puero donata, dolebas, et si non aliqua nocuisses, mortuus esses. _M._ Quid domini faciant, audent cum talia fures! non ego te vidi Damonis, pessime, caprum excipere insidiis, multum latrante Lycisca? et cum clamarem: 'Quo nunc se proripit ille? Tityre, coge pecus,' tu post carecta latebas. _D._ An mihi cantando victus non redderet ille quem mea carminibus meruisset fistula caprum? Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon ipse fatebatur, sed reddere posse negabat. _M._ Cantando tu illum, aut umquam tibi fistula cera iuncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas stridenti miserum stipula disperdere carmen? _D._ Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim experiamur? Ego hanc vitulam--ne forte recuses, bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus-- depono: tu dic, mecum quo pignore certes. _M._ De grege non ausim quicquam deponere tecum. Est mihi namque domi pater, est in
PREV.   NEXT  
|<   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  



Top keywords:

Corydon

 

caprum

 
sequitur
 

fistula

 

latrante

 

multum

 

veteres

 
insidiis
 

risere

 

Daphnidis


pessime

 

excipere

 

Lycisca

 
faciles
 
incidere
 

Tityre

 

Nymphae

 
proripit
 

Damonis

 

novellas


clamarem
 

calamos

 
nocuisses
 

fregisti

 

videre

 

mortuus

 

aliqua

 

Miconis

 

vidisti

 
perverse

donata

 

dolebas

 

arbustum

 
audent
 

sacello

 
faciant
 
domini
 

Menalca

 

cantando

 
recuses

vitulam

 
mulctram
 
possit
 

uterque

 

experiamur

 

vicissim

 

deponere

 
quicquam
 
namque
 

depono