ch sorcerers can shut up devils in mirrors
and finger-rings and phials and kill men and women by a magic word;
_that they had tried to kill him by piercing a waxen image of him with
needles in the name of the devil."_
Contra immolantes daemonibus, aut responsa et auxilia ab eis
postulantes; sive tenentes libros de eiusmodi erroribus tractantes.
Ioannes episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
Super illius specula, quamvis immeriti, Eius favente clementia qui
primum hominem humani quidem generis protoplastum, terrenis
praclatum, divinis virtutibus adornatum, conformem et consimilem
imagini suea fecit, revocavit profugum, legem dando; ac demum
liberavit captivum, reinvenit perditum, et redemit venditum, merito
suae Passionis, ut contemplaremur ex illa super filios hominum, qui
christianae religionis culta Deum intelligunt et requirunt: dolenter
advertimus, quod etiam cum nostrorum turbatione viscerum cogitamus
quamplures esse solo nomine christianos, qui relicto primo veritatis
lumine, tanto erroris caligine obnubilantur, quod cum morte foedus
ineunt, et pactum faciunt cum inferno: daemonibus namque immolant,
hos adorant, fabricant ac fabricari procurant imagines, annulum vel
speculum, vel phialam, vel rem quamcumque aliam magice ad daemones
inibi alligandos, ab his petunt responsa, ab his recipiunt, et pro
implendis pravis suis desideriis auxilia postulant, pro re faet
idissima faetidam exhibent servitutem: Proh dolor! hujusmodi morbus
pestifer, nunc per mundum solito amplius convalescens, eccessive
gravius inficit Christi gregem.
1. Cum igitur, ex debito suscepti pastoralis officii, oves
aberrantes per devia teneamur ad caulas Christi reducere, et
excludere a grege dominico morbidas, ne alias corrumpant: hoc edicto
in perpetuum valituro, de consilio fratrum nostrorum, monemus omnes
et singulos renatos fonte baptismatis, in virtute sanctae
obedientiae, et sub interminatione anathematis, praecipientes
eisdem, quod nullus ipsorum aliquid de perversis dictis dogmatibus
docere ac addiscere audeat: vel, quod execrabilius est, quomodolibet
alio modo, in aliquo illis uti.
2. Et quia dignum est, quod hi, qui per sua opera perversa spernunt
Altissimum, poenis suis pro culpis debitis percellantur: nos in
omnes et singulos, qui contra nostra saluberrima monita et mandata
facere de praedictis quicquam praesumpserint, excommunicationis
|