FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   325   326   327   328   329   330   331   332   333   334   335   336   337   338   339   340   341   342   343   344   345   346   347   348   349  
350   351   352   353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   >>   >|  
quern omnis vel maior pars doctorum, qui huiusmodi examinationi intererint, approbabunt. 10. Magistri quoque, regere in eodem Studio cupientes, vel alias inibi residentes, antequam incipiant, praestent in manibus dicti episcopi iuramentum, quod ipsi vocatio ad examinationes easdem venient, nisi fuerint legitime impediti, et gratis sine difficultate dabunt examinatori fidele consilium, qui de examinatis ut digni approbari debeant, aut indigni merito non admitti. Qui vero iuramentum huiusmodi praestare noluerint, nec ad examinationes eorumdem, nec etiam ad aliqua ipsius Studii commoda vel beneficia ullatenus admittantur. 11. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum constitutionis, prohibitionis, concessionis, praecepti et voluntatis infringere, etc. Datum Avenioni, duodecimo kalendas martii, pontificatus nostri anno v. Dat. die 18 februarii 1321, pontif. anno v. V. Bull of Pope John XXII. in which he authorizes the foundation of a University in the City of Cahors, his birthplace, as a memorial of his interest in the townspeople and a monument of his zeal for education. Confirmatio erectionis Universitatis studiorum in civitate Cadurcensi. Ioannes episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Cum civitas Cadurcensis, quam excellentiae divinae bonitas multiplicium gratiarum bonis et dotibus decoravit, propter ipsius commoditates et conditiones quamplurimas apta non modicum generali Studio censeatur, nos reipublicae multipliciter expedire credentes, quod in civitate praefata fiat et emanet fons scientiarum irriguus, de cuius plenitudine hauriant universi, litteralibus cupientes imbui documentis, et etiam cultores sapientiae inserantur et provehantur diversarum facultatum dogmatibus eruditi, facundi et undique illustrati, fructum uberem, largiente Domino, suo tempore producturi; attendentes quoque sincerae fidei puritatem, ac eximiae devotionis affectum, quos dilecti filii consules et Universitas eiusdem civitatis ad nos et Romanam Ecclesiam habere noscuntur: ex praedictis causis, porrectis etiam nobis pro parte consulum et Universitatis praedictae humilibus et devotis supplicationibus inclinati, auctoritate apostolica statuimus et ordinamus, quod in civitate praedicta perpetuis futuris temporibus generale. Studium habeatur et vigeat in qualibet licita facultate, quodque praefa
PREV.   NEXT  
|<   325   326   327   328   329   330   331   332   333   334   335   336   337   338   339   340   341   342   343   344   345   346   347   348   349  
350   351   352   353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   >>   >|  



Top keywords:

civitate

 

cupientes

 
examinationes
 

iuramentum

 
Studio
 

ipsius

 

Universitatis

 

huiusmodi

 

quoque

 

credentes


praefata

 
emanet
 

scientiarum

 

universi

 
inserantur
 
sapientiae
 
provehantur
 

diversarum

 

dogmatibus

 
facultatum

cultores
 

documentis

 

plenitudine

 

hauriant

 
expedire
 
litteralibus
 

irriguus

 

conditiones

 

Cadurcensis

 

civitas


excellentiae
 

bonitas

 

divinae

 

memoriam

 

servorum

 

servus

 

perpetuam

 

multiplicium

 

gratiarum

 
modicum

generali

 
censeatur
 
reipublicae
 

quamplurimas

 

eruditi

 
dotibus
 

decoravit

 
propter
 

commoditates

 
multipliciter