liberalibus etiam observetur,
quod studuerint per quatuor vel quinque annos, de quibus saltem
duobus annis audierint in aliquo Studio generali: ita videlicet ut
in grammatica Priscianum maiorem et minorem, et in dialectica
Logicam novam et veterem Aristotelis, ac in philosophia librum de
anima, et saltem quatuor libros Ethicorum; et tarn in iis, quam in
caeteris aliis liberalibus artibus illos alios libros audierint, qui
in Parisien. Studio per promovendos in dicta facultate artium
consueverint audiri, servato circa examinationem tarn in communibus
quam in propriis ipsius artibus promovendi more laudabili, qui in
talibus erga eos, qui promoventur, apud praefatam maiorem Ecclesiam
Parisien. observatur.
7. Verum quia non passim reperiuntur in Studiis, qui omnes huiusmodi
libros audierint, praefato Perusin, episcopo suisque successoribus
Perusin episcopis, qui pro tempore fuerint, indulgemus, ut in
auditione aliorum praefatorum librorum de forma circa licentiandos
ipsos in artibus, prout sufficientia eorumdem licentiandorum
exegerit et sibi videbitur expedire, auctoritate nostra valeat
dispensare.
8. Illi autem, qui in dicta civitate Perusin, taliter examinati et
approbati fuerint, ac docendi licentiam obtinuerint, ut est dictum,
ex tunc, absque examinatione vel approbatione alia, regendi et
docendi ubique plenam et liberam habeant auctoritate praesentium
facultatem, nec a quoquam valeant prohiberi.
9. Sane ut rite in praefatis examinationibus procedatur,
praecipimus, ut tarn {418} episcopus Perusin., qui pro tempore
fuerit quam ille, cui praefatus episcopus ex causa rationabili
impeditus in hac parte commiserit vices suas, eidem episcopo,
propositis tamen, sed non tactis Evangeliis, ab aliis vero
corporaliter tactis iurent, quod in hac parte officium suum
fideliter exequentur. Volumus autem quod personis, quae per
examinationem huiusmodi repertae fuerint idoneae, huiusmodi licentia
debeatur impertiri, et quod idem episcopus personaliter, non per
vicarium vel substitutum examinationi huiusmodi interesse debeat:
nisi esset ex aliqua rationabili causa adeo impeditus quod suam non
posset examinationi praedictae personalem praesentiam exhibere: in
quo casu eidem episcopo interessendi examinationi huiusmodi per
vicarium, vel alium ad hoc idoneum substitutum, tenore praesentium
indulgemus: et quod nomini huiusmodi impartietur licentia, nisi, ei,
|