immineret, remedium
nisi adhibere velitis, ignorare non posse arbitror. Haec una res--quod Deo
teste et in Regis oraculo affirmamus--nos impulit ut per legatos
doctissimorum per totum orbem Christianum theologorum sententias
exquireremus et Romani Pontificis legatum verum atque aequum judicium de
tanta causa laturum ut tranquilla deinceps et interga conscientia in
conjugio licito vivere possimus accerseremus. In quo si ex sacris litteris
hoc quo viginti jam fere annis gavisi sumus matrimonium jure divino
permissum esse manifeste liquidoque constabit, non modo ob conscientiae
tranquillitatem, verum etiam ob amabiles mores virtutesque quibus regina
praedita et ornata est, nihil optatius nihilque jucundius accidere nobis
potest. Nam praeterquam quod regali atque nobili genere prognata est, tanta
praeterea comitate et obsequio conjugali tum caeteris animi morumque
ornamentis quae nobilitatem illustrant omnes foeminas his viginti annis sic
mihi anteire visa est ut si a conjugio liber essem ac solutus, si jure
divino liceret, hanc solam prae caeteris foeminis stabili mihi jure ac
foedere matrimoniali conjungerem. Si vero in hoc judicio matrimonium
nostrum jure divino prohibitum, ideoque ab initio nullum irritumque fuisse
pronuncietur, infelix hic meus casus multis lacrimis lugendus ac
deplorandus erit. Non modo quod a tam illustris et amabilis mulieris
consuetudine et consortio divertendum sit, sed multo magis quod specie ad
similitudinem veri conjugii decepti in amplexibus plusquam fornicariis tam
multos annos trivimus nulla legitima prognata nobis sobole quae nobis
mortuis hujus inclyti regni hereditatem capessat.
Hae nostrae curae istaeque solicitudines sunt quae mentem atque
conscientiam nostram dies noctesque torquent et excurciant, quibus
auferendis et profligandis remedium ex hac legatione et judicio opportunum
quaerimus. Ideoque vos quorum virtuti atque fidei multum attribuimus
rogamus ut certum atque genuinum nostrum de hac re sensum quem ex nostro
sermone percepistis populo declaretis: eumque excitetis ut nobiscum una
oraret ut ad conscientiae nostrae pacem atque tranquillitatem in hoc
judicio veritas multis jam annis tenebris involuta tandem patefiat.
--WILKINS'S _Concilia_, vol. iii. p. 714.
[163] HALL, _Letters of the Bishop of Bayonne_, LEGRAND, vol. iii.
[164] LEGRAND, vol. iii.
[165] Ibid. vol. iii. pp. 232, 3.
[166] _State Papers_, vol. vii. p. 120; Ibid. p. 186.
[167] BURNET'S _Collectanea_, p. 4
|