FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37  
38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   >>   >|  
Ilionea petit dextra, laevaque Serestum, post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum. Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est: 'Quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur? Quae vis immanibus applicat oris? Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam? Atque equidem Teucrum memini Sidona venire finibus expulsum patriis, nova regna petentem auxilio Beli; genitor tum Belus opimam vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat. Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi. Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat, seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat. Quare agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris. Me quoque per multos similis fortuna labores iactatam hac demum voluit consistere terra. Non ignara mali, miseris succurrere disco.' Sic memorat; simul Aenean in regia ducit tecta, simul divom templis indicit honorem. Nec minus interea sociis ad litora mittit viginti tauros, magnorum horrentia centum terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, munera laetitiamque dii. At domus interior regali splendida luxu instruitur, mediisque parant convivia tectis: arte laboratae vestes ostroque superbo, ingens argentum mensis, caelataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum per tot ducta viros antiqua ab origine gentis. Aeneas (neque enim patrius consistere mentem passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten, Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; omnis in Ascanio cari stat cura parentis. Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis, ferre iubet, pallam signis auroque rigentem, et circumtextum croceo velamen acantho, ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis, Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, extulerat, matris Ledae mirabile donum: praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, maxima natarum Priami, colloque monile bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. Haec celerans ita ad naves tendebat Achates. At Cytherea novas artes, nova pectore versat Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem incendat reginam, atque ossibus implicet ignem; quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: 'Nate,
PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37  
38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   >>   >|  



Top keywords:
Ascanio
 

tectis

 

consistere

 

centum

 

antiqua

 
auroque
 
Aeneas
 

praeterea

 

fortemque

 
praemittit

rapidum

 

Achaten

 
ipsumque
 

moenia

 

Munera

 
rigentem
 

signis

 
circumtextum
 

croceo

 
acantho

velamen

 

pallam

 

parentis

 
Iliacis
 
erepta
 

ruinis

 

ostroque

 
vestes
 
laboratae
 

superbo


ingens

 
mensis
 

argentum

 

convivia

 
splendida
 

regali

 

interior

 

instruitur

 

parant

 
mediisque

caelataque

 
gentis
 

origine

 

ornatus

 

patrius

 

passus

 

mentem

 

patrum

 

fortia

 
series