FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87  
88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   >>   >|  
aequora, sic illam fert impetus ipse volantem. Et primum in scopulo luctantem deserit alto Sergestum, brevibusque vadis frustraque vocantem auxilia, et fractis discentem currere remis Inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est. Solus iamque ipso superest in fine Cloanthus: quem petit, et summis adnixus viribus urguet. Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem instigant studiis, resonatque fragoribus aether. Hi proprium decus et partum indignantur honorem ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci; hos successus alit: possunt, quia posse videntur. Et fors aequatis cepissent praemia rostris, ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus fudissetque preces, divosque in vota vocasset: Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum constituam ante aras, voti reus, extaque salsos porriciam in fluctus et vina liquentia fundam.' Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo, et pater ipse manu magna Portunus euntem impulit; illa Noto citius volucrique sagitta ad terram fugit, et portu se condidit alto. Tum satus Anchisa, cunctis ex more vocatis, victorem magna praeconis voce Cloanthum declarat viridique advelat tempora lauro, muneraque in naves ternos optare iuvencos, vinaque et argenti magnum dat ferre talentum. Ipsis praecipuos ductoribus addit honores: victori chlamydem auratam, quam plurima circum purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit, intextusque puer frondosa regius Ida veloces iaculo cervos cursuque fatigat, acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis; longaevi palmas nequiquam ad sidera tendunt custodes, saevitque canum latratus in auras. At qui deinde locum tenuit virtute secundum, levibus huic hamis consertam auroque trilicem loricam, quam Demoleo detraxerat ipse victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto, donat habere viro, decus et tutamen in armis. Vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant multiplicem, conixi umeris; indutus at olim Demoleos cursu palantes Troas agebat. Tertia dona facit geminos ex aere lebetas, cymbiaque argento perfecta atque aspera signis. Iamque adeo donati omnes opibusque superbi puniceis ibant evincti tempora taenis, cum saevo e scopulo multa vix arte revolsus, amiss
PREV.   NEXT  
|<   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87  
88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   >>   >|  



Top keywords:

Cloanthus

 

tempora

 

scopulo

 

palmas

 
aequora
 
fatigat
 

anhelanti

 

veloces

 

regius

 

frondosa


similis
 

iaculo

 
cervos
 
cursuque
 

armiger

 
custodes
 

tendunt

 

sidera

 
saevitque
 
latratus

nequiquam

 

longaevi

 
pedibus
 

sublimem

 
rapuit
 
praepes
 

circum

 
iuvencos
 
optare
 

ternos


vinaque
 
argenti
 

magnum

 

muneraque

 

Cloanthum

 

declarat

 

viridique

 

advelat

 

talentum

 

purpura


plurima
 

maeandro

 

duplici

 
cucurrit
 
Meliboea
 

auratam

 

chlamydem

 

praecipuos

 

ductoribus

 
victori