FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83  
84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   >>   >|  
puppi Palinurus ab alta: 'Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? Quidve, pater Neptune, paras?' Sic deinde locutus colligere arma iubet validisque incumbere remis, obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur: 'Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo. Mutati transversa fremunt et vespere ab atro consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer. Nec nos obniti contra, nec tendere tantum sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur, quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos, si modo rite memor servata remetior astra.' Tum pius Aeneas: 'Equidem sic poscere ventos iamdudum et frustra cerno te tendere contra: Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla, quove magis fessas optem demittere naves, quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten, et patris Anchisae gremio complectitur ossa?' Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis, et tandem laeti notae advertuntur harenae. At procul ex celso miratus vertice montis adventum sociasque rates occurrit Acestes, horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae, Troia Criniso conceptum flumine mater quem genuit: veterum non immemor ille parentum gratatur reduces, et gaza laetus agresti excipit, ac fessos opibus solatur amicis. Postera cum primo stellas Oriente fugarat clara dies, socios in coetum litore ab omni advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur: 'Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom, annuus exactis completur mensibus orbis, ex quo reliquias divinique ossa parentis Condidimus terra maestasque sacravimus aras. Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, semper honoratum---sic di voluistis---habebo. Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae; annua vota tamen sollemnisque ordine pompas exsequerer, strueremque suis altaria donis. Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis, haud equidem sine mente, reor, sine numine divom, adsumus et portus delati intramus amicos. Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem; poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis urbe velit posita templis sibi ferre dicatis. Bina boum vobis Troia generatus Acestes dat numero capita in naves; adhibete Penates et patrios epulis et quos colit hospes Acestes. Praeterea,
PREV.   NEXT  
|<   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83  
84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   >>   >|  



Top keywords:

Acestes

 

parentis

 

contra

 

portus

 
semper
 
Aeneas
 

ventos

 

tendere

 

sanguine

 

annuus


sacravimus
 

maestasque

 
Iamque
 
fallor
 

Condidimus

 
mensibus
 

completur

 

divinique

 
reliquias
 
exactis

reduces

 

gratatur

 
laetus
 

agresti

 
fessos
 
excipit
 

parentum

 
flumine
 
conceptum
 

Criniso


genuit
 
immemor
 

veterum

 

opibus

 

solatur

 

acerbum

 

litore

 

coetum

 

advocat

 

tumulique


Dardanidae
 

aggere

 

socios

 
Postera
 
amicis
 

stellas

 

fugarat

 

Oriente

 

Syrtibus

 
quotannis