FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47  
48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   >>   >|  
oratur segnities? Alii rapiunt incensa feruntque Pergama; vos celsis nunc primum a navibus itis.' Dixit, et extemplo, neque enim responsa dabantur fida satis, sensit medios delapsus in hostis. Obstipuit, retroque pedem cum voce repressit: inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem pressit humi nitens, trepidusque repente refugit attollentem iras et caerula colla tumentem; haud secus Androgeos visu tremefactus abibat. Inruimus, densis et circumfundimur armis, ignarosque loci passim et formidine captos sternimus: adspirat primo fortuna labori. Atque hic successu exsultans animisque Coroebus, 'O socii, qua prima' inquit 'fortuna salutis monstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamur mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis aptemus: dolus an virtus, quis in hoste requirat? Arma dabunt ipsi.' Sic fatus, deinde comantem Androgei galeam clipeique insigne decorum induitur, laterique Argivum accommodat ensem. Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus laeta facit; spoliis se quisque recentibus armat. Vadimus immixti Danais haud numine nostro, multaque per caecam congressi proelia noctem conserimus, multos Danaum demittimus Orco. Diffugiunt alii ad navis, et litora cursu fida petunt: pars ingentem formidine turpi scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo. Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis! Ecce trahebatur passis Priameia virgo crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae, ad caelum tendens ardentia lumina frustra,--- lumina, nam teneras arcebant vincula palmas. Non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus, et sese medium iniecit periturus in agmen. Consequimur cuncti et densis incurrimus armis. Hic primum ex alto delubri culmine telis nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes armorum facie et Graiarum errore iubarum. Tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira undique collecti invadunt, acerrimus Aiax, et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis; adversi rupto ceu quondam turbine venti confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois Eurus equis; stridunt silvae, saevitque tridenti spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo. Illi etiam, si quos obscura nocte per umbram fudimus insidiis totaque agitavimus urbe, apparent; primi clipeos mentitaque tela adgnoscunt, atque ora sono discordia signant. Ilicet obruimur numero; primusque Coroebus Penelei dextra divae armipoten
PREV.   NEXT  
|<   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47  
48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   >>   >|  



Top keywords:

Coroebus

 

clipeos

 

fortuna

 

densis

 

formidine

 

lumina

 

dextra

 

obruimur

 

primum

 
periturus

iniecit
 

Consequimur

 

furiata

 
speciem
 

medium

 

oriturque

 
nostrorum
 

miserrima

 
caedes
 

armorum


culmine
 

incurrimus

 

palmas

 

delubri

 

cuncti

 

frustra

 

conduntur

 

invitis

 

fidere

 

quemquam


petunt

 

ingentem

 

rursus

 
scandunt
 

ardentia

 

tendens

 

caelum

 
arcebant
 

teneras

 
Minervae

adytisque
 
Priameia
 

passis

 

trahebatur

 

crinibus

 

Cassandra

 

templo

 

vincula

 
gemitu
 

obscura