FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121  
122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   >>   >|  
, aurea nunc solio stellantis regia caeli accipit et numerum divorum altaribus auget.' Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus: Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos, atra subegit hiemps vestris succedere terris nec sidus regione viae litusve fefellit: consilio hanc omnes animisque volentibus urbem, adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam extremo veniens Sol aspiciebat Olympo. Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes gaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema, Troius Aeneas, tua nos ad limina misit. Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis tempestas ierit campos, quibus actus uterque Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, audiit et siquem tellus extrema refuso summovet oceano et siquem extenta plagarum quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui. Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti dis sedem exiguam patriis litusque rogamus innocuum et cunctis undamque auramque patentem. Non erimus regno indecores, nec vestra feretur fama levis tantique abolescet gratia facti, nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit. Fata per Aeneae iuro dextramque potentem sive fide seu quis bello est expertus et armis: multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro praeferimus manibus vittas ac verba precantia) et petiere sibi et voluere adiungere gentes; sed nos fata deum vestras exquirere terras imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus; huc repetit iussisque ingentibus urguet Apollo Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici. Dat tibi praeterea fortunae parva prioris munera, reliquias Troia ex ardente receptas. Hoc pater Anchises auro libabat ad aras; hoc Priami gestamen erat, cum iura vocatis more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras Iliadumque labor vestes.' Talibus Ilionei dictis defixa Latinus obtutu tenet ora soloque immobilis haeret intentos volvens oculos. Nec purpura regem picta movet nec sceptra movent Priameia tantum, quantum in conubio natae thalamoque moratur, et veteris Fauni voluit sub pectore sortem, hunc illum fatis externa ab sede profectum portendi generum paribusque in regna vocari auspiciis, huic progeniem virtute futuram egregiam et totum quae viribus occupet orbem. tandem laetus ait: 'Di nostra incepta secundent auguriumque suum; dabitur, Troiane, quod optas, mullera nec sperno. Non vobis rege Latino divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit.
PREV.   NEXT  
|<   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121  
122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   >>   >|  



Top keywords:

siquem

 

Anchises

 

libabat

 

munera

 
ardente
 
reliquias
 

receptas

 

prioris

 

gestamen

 

sacerque


sceptrumque
 

populis

 
tiaras
 
Iliadumque
 

vestes

 
fortunae
 

Priami

 

vocatis

 
Numici
 
gentes

adiungere

 

terras

 
exquirere
 

vestras

 
voluere
 
manibus
 

praeferimus

 
vittas
 
petiere
 

precantia


imperiis
 
fontis
 

Thybrim

 

Tyrrhenum

 

Talibus

 

Apollo

 

urguet

 

Dardanus

 

ingentibus

 

iussisque


repetit
 

praeterea

 

occupet

 
viribus
 
tandem
 

laetus

 

egregiam

 

futuram

 

paribusque

 
generum