FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45  
46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   >>   >|  
um dilectum nepotem Homerum, longa et intima rerum angustarum domi experientia, aptissimum esse qui divitias tueatur, beneficenterque ac prudenter iis divinis creditis utatur,--ergo, motus hisce cogitationibus, exque amore meo in illum magno, do, legoque nepoti caro meo supranominato omnes singularesque istas possessiones nec ponderabiles nec computabiles meas quae sequuntur, scilicet: quingentos libros quos mihi pigneravit dictus Homerus, anno lucis 1792, cum privilegio edendi et repetendi opus istud 'scientificum' (quod dicunt) suum, si sic elegerit. Tamen D. O. M. precor oculos Homeri nepotis mei ita aperiat eumque moveat, ut libros istos in bibliotheca unius e plurimis castellis suis Hispaniensibus tuto abscondat." His verbis (vix credibilibus) auditis, cor meum in pectore exsultavit. Deinde, quoniam tractatus Anglice scriptus spem auctoris fefellerat, quippe quum studium Historiae Naturalis in Republica nostra inter factionis strepitum languescat, Latine versum edere statui, et eo potius quia nescio quomodo disciplina academica et duo diplomata proficiant, nisi quod peritos linguarum omnino mortuarum (et damnandarum, ut dicebat iste {panourgos} Gulielmus Cobbett) nos faciant. Et mihi adhuc superstes est tota illa editio prima, quam quasi crepitaculum per quod dentes caninos dentibam retineo. * * * * * OPERIS SPECIMEN. (_Ad exemplum Johannis Physiophili speciminis Monachologiae._) 12. S. B. _Militaris_, WILBUR. _Carnifex_, JABLONSK. _Profanus_, DESFONT. [Male hancce speciem _Cyclopem_, Fabricius vocat, ut qui singulo oculo ad quod sui interest distinguitur. Melius vero Isaacus Outis nullum inter S. milit. S. que Belzebul (Fabric. 152) discrimen esse defendit.] Habitat civitat. Americ. austral. Aureis lineis splendidus; plerumque tamen sordidus, utpote lanienas valde frequentans, f[oe]tore sanguinis allectus. Amat quoque insuper septa apricari, neque inde, nisi maxima conatione, detruditur. _Candidatus_ ergo populariter vocatus. Caput cristam quasi pennarum ostendit. Pro cibo vaccam publicam callide mulget; abdomen enorme; facultas suctus haud facile estimanda. Otiosus, fatuus; ferox nihilominus, semperque dimicare paratus. Tortuose repit. Capite saepe maxima cum cura dissecto, ne illud rudimentum etiam cerebri commune omnibus prope insectis detegere poteram. Unam de hoc S. milit. rem si
PREV.   NEXT  
|<   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45  
46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   >>   >|  



Top keywords:
maxima
 

libros

 

distinguitur

 

Aureis

 
interest
 
austral
 

lineis

 
Fabricius
 

splendidus

 

singulo


Americ

 

Habitat

 
Cyclopem
 

Belzebul

 
Fabric
 
nullum
 

discrimen

 

civitat

 
Isaacus
 

defendit


Melius

 

JABLONSK

 

dentes

 
crepitaculum
 

caninos

 
dentibam
 

OPERIS

 

retineo

 

superstes

 

editio


SPECIMEN

 

plerumque

 
Carnifex
 

WILBUR

 

Profanus

 

DESFONT

 
hancce
 
Militaris
 

Johannis

 

exemplum


Physiophili

 

speciminis

 

Monachologiae

 

speciem

 
paratus
 

dimicare

 
semperque
 

Tortuose

 
Capite
 

nihilominus