edere decrevi, nihil omnino dubitans quin "Mundus Scientificus"
(ut aiunt) crumenam meam ampliter repleret. Nullam, attamen, ex agro
illo meo parvulo segetem demessui, praeter gaudium vacuum bene de
Republica merendi. Iste panis meus pretiosus super aquas literarias
faeculentas praefidenter jactus, quasi Harpyiarum quarundam (scilicet
bibliopolarum istorum facinorosorum supradictorum) tactu rancidus, intra
perpaucos dies mihi domum rediit. Et, quum ipse tali victu ali non
tolerarem, primum in mentem venit pistori (typographo nempe) nihilominus
solvendum esse. Animum non idcirco demisi, imo aeque ac pueri naviculas
suas penes se lino retinent (eo ut e recto cursu delapsas ad ripam
retrahant), sic ego Argo meam chartaceam fluctibus laborantem a quaesitu
velleris aurei, ipse potius tonsus pelleque exutus, mente solida
revocavi. Metaphoram ut mutem, _boomarangam_ meam a scopo aberrantem
retraxi, dum majore vi, occasione ministrante, adversus Fortunam
intorquerem. Ast mihi, talia volventi, et, sicut Saturnus ille
{paidoboros}, liberos intellectus mei depascere fidenti, casus
miserandus, nec antea inauditus, supervenit. Nam, ut ferunt Scythas
pietatis causa et parsimoniae, parentes suos mortuos devorasse, sic
filius hic meus primogenitus, Scythis ipsis minus mansuetus, patrem
vivum totum et calcitrantem exsorbere enixus est. Nec tamen hac de causa
sobolem meam esurientem exheredavi. Sed famem istam pro valido
testimonio virilitatis roborisque potius habui, cibumque ad eam
satiandam salva paterna mea carne, petii. Et quia bilem illam
scaturientem ad aes etiam concoquendum idoneam esse estimabam, unde aes
alienum, ut minoris pretii, haberem, circumspexi. Rebus ita se
habentibus, ab avunculo meo Johanne Doolittle, Armigero, impetravi ut
pecunias necessarias suppeditaret, ne opus esset mihi universitatem
relinquendi antequam ad gradum primum in artibus pervenissem. Tunc ego,
salvum facere patronum meum munificum maxime cupiens, omnes libros primae
editionis operis mei non venditos una cum privilegio in omne aevum
ejusdem imprimendi et edendi avunculo meo dicto pigneravi. Ex illo die,
atro lapide notando, curae vociferantes familiae singulis annis crescentis
eo usque insultabant ut nunquam tam carum pignus e vinculis istis
aheneis solvere possem.
Avunculo vero nuper mortuo, quum inter alios consanguineos testamenti
ejus lectionem audiendi causa advenissem, erectis auribus verba talia
sequentia accepi:--"Quoniam persuasum habeo me
|