FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69  
70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   >>  
t omnes 65 gemitum dare sorte sub una, cognataque funera nobis aliena in morte dolere. Sancti sator ille Tobiae sacer ac venerabilis heros, 70 dapibus iam rite paratis ius praetulit exequiarum. Iam stantibus ille ministris cyathos et fercula liquit, studioque accinctus humandi 75 fleto dedit ossa sepulcro. Veniunt mox praemia caelo pretiumque rependitur ingens: nam lumina nescia solis Deus inlita felle serenat. 80 Iam tunc docuit Pater orbis, quam sit rationis egenis mordax et amara medela, cum lux animum nova vexat. Docuit quoque non prius ullum 85 caelestia cernere regna, quam nocte et vulnere tristi toleraverit aspera mundi. Mors ipsa beatior inde est, quod per cruciamina leti 90 via panditur ardua iustis et ad astra doloribus itur. Sic corpora mortificata redeunt melioribus annis, nec post obitum recalescens 95 conpago fatiscere novit. Haec, quae modo pallida tabo color albidus inficit ora, tunc flore venustior omni sanguis cute tinget amoena. 100 Iam nulla deinde senectus frontis decus invida carpet, macies neque sicca lacertos suco tenuabit adeso. Morbus quoque pestifer, artus 105 qui nunc populatur anhelos, sua tunc tormenta resudans luet inter vincula mille. Hunc eminus aere ab alto victrix caro iamque perennis 110 cernet sine fine gementem quos moverat ipse dolores. Quid turba superstes inepta clangens ululamina miscet, cur tam bene condita iura 115 luctu dolor arguit amens? Iam maesta quiesce querela, lacrimas suspendite matres, nullus sua pignora plangat, mors haec reparatio vitae est. 120 Sic semina sicca virescunt iam mortua iamque sepulta, quae reddita caespite ab imo veteres meditantur aristas. Nunc suscipe terra fovendum, 125 gremioque hunc concipe molli: hominis tibi membra sequestro generosa et fragmina credo. Animae fuit haec domus olim factoris ab ore creatae, 130 fervens habitavit in istis sapientia principe Christo. Tu depositum tege corpus, non inmemor illa requiret sua munera fictor et auctor 135 propriique aenigmata vultus. Veniant modo tempora iusta, cum spem Deus inpleat omnem; reddas patefacta necesse est, qualem tibi trado figuram.
PREV.   NEXT  
|<   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69  
70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   >>  



Top keywords:
iamque
 

quoque

 

superstes

 

ululamina

 

clangens

 
inepta
 
dolores
 

gementem

 

moverat

 

miscet


maesta

 
arguit
 

quiesce

 

querela

 

suspendite

 

lacrimas

 

cernet

 

condita

 

inpleat

 

populatur


anhelos
 

tormenta

 

pestifer

 
lacertos
 
figuram
 
tenuabit
 
Morbus
 

resudans

 

patefacta

 

victrix


perennis

 
reddas
 

necesse

 

vincula

 

qualem

 
eminus
 

matres

 

pignora

 

factoris

 
creatae

fervens

 

Animae

 

membra

 
aenigmata
 

sequestro

 

generosa

 

fragmina

 

propriique

 

habitavit

 
inmemor