FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27  
28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   >>   >|  
, and we next meet with a Dominican Father who was also named _Thomas_, already in possession of the see of Dromore in 1437. The following is the letter of Eugene IV., from the papers of Luke Wadding, Rome, which makes known to us for the first time this worthy successor of St. Colman:-- "Eugenius, etc., ven. fr. Thomae, Episcopo Dromorensi salutem, etc. "Personam tuam nobis et apostolicae sedi devotam, tuis exigentibus meritis paterna benevolentia prosequentes illa tibi libenter concedimus quae tuis commoditatibus fore conspicimus opportuna. Cum itaque sicut exhibita nobis pro parte tua petitio continebat propter bellorum discrimina quae partes illas diutius afflixerunt prout affligunt etiam de praesenti, Ecclesia et Episcopalis mensa Dromorensis cui praeesse dignosceris adeo sit in suis facultatibus diminuta quod ex illius fructibus redditibus et proventibus vestrae decentiam Pontificalis dignitatis sustentare et alia Tibi incumbentia onera commode nequeas supportare: Nos ne in dedecus Episcopalis dignitatis mendicare cogaris volentes Te qui etiam in Theologia Magister existis ob virtutum tuarum merita quibus Te illarum largitor altissimus insignivit favoribus prosequi gratiosis, tuis in hac parte supplicationibus inclinati, tecum ut quodcumque Beneficium Ecclesiasticum cum cura vel sine cura ... dummodo dignitas hujusmodi in cathedrali major post Pontificalem, aut in Collegiata Ecclesia hujusmodi, principalis non existat, si tibi alias canonice conferatur, seu assumaris vel eligaris ad illud una cum dicta Ecclesia Dromorensi quamdiu illi praefueris, in Commendam recipere et retinere libere et licite valeas, quod ordinis Fratrum Praedicatorum professor existis, ac constitutionibus apostolicis, necnon bonae memoriae Octonis et Octoboni olim in Regno Angliae Sedis Apostolicae Legatorum, statutis quoque et consuetudinibus Eccelesiae in qua hujusmodi beneficium forsan fuerit, juramento, confirmatione Apostolica vel quacumque firmitate alia roboratis, caeterisque contrariis quibuscumque nequaquam obstantibus, auctoritate Apostolica, tenore praesentium de speciali dono gratiose dispensamus, ita quod hujusmodi durante commenda, fructus, redditus et proventus beneficii hujusmodi percipere et habere, illosque in tuos et hujusmodi Beneficii usu
PREV.   NEXT  
|<   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27  
28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   >>   >|  



Top keywords:

hujusmodi

 

Ecclesia

 

existis

 

Apostolica

 

Dromorensi

 

dignitatis

 

Episcopalis

 

Collegiata

 

existat

 

principalis


quamdiu

 

praefueris

 
canonice
 

conferatur

 

assumaris

 
eligaris
 

dummodo

 

altissimus

 

largitor

 
insignivit

favoribus

 

gratiosis

 

prosequi

 

illarum

 
quibus
 

Magister

 

virtutum

 
tuarum
 

merita

 

supplicationibus


dignitas

 

Commendam

 
cathedrali
 

Ecclesiasticum

 

inclinati

 

quodcumque

 

Beneficium

 
Pontificalem
 
valeas
 

auctoritate


obstantibus

 

tenore

 

praesentium

 

speciali

 

nequaquam

 

quibuscumque

 

quacumque

 
confirmatione
 

firmitate

 

roboratis