FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156  
157   158   159   160   161   162   163   >>  
_, prefixed to his History. _(b) Account of Harlaw_ "Exortum est subinde ex Hebridibus bellum duce Donaldo Hebridiano injuria a gubernatore affecto. Nam Wilhelmus comes Rossensis filius Hugonis, is quem praelio ad Halidounhil periisse supra memoratum est,[93] duas habuit filias, quarum natu maiorem Waltero Leslie viro nobilissimo coniugem dedit una cum Rossiae comitatu. Walterus susceptis ex ea filio Alexandro nomine, quem comitem Rossiae fecit, et filia, quam Donaldo Hebridiano uxorem dedit, defunctus est. Alexander ex filia Roberti gubernatoris, quam duxerat, unam duntaxat filiam reliquit, Eufemiam nomine, quae admodum adhuc adolescentula erat, dum pater decederet, parumque rerum perita. Eam gubernator [Albany], blanditiis an minis incertum, persuasam induxit, ut resignato in ipsum comitatu Rossensi, ab eo rursum reciperet his legibus, ut si ipsa sine liberis decederet, ad filium eius secundo natum rediret. Quod si neque ille masculam prolem reliquisset, tum Robertus eius frater succederet, ac si in illo quoque defecisset soboles, tum ad regem rediret Rossia. Quibus astute callideque peractis haud multo post Eufemia adhuc virgo moritur, ut ferebatur, opera gubernatoris sublata, ut ad filium comitatus veniret. Ita Ioannes, quum antea Buthquhaniae comes fuisset Rossiae comitatum acquisivit, et unicam tantum filiam reliquit, quam Willelmus a Setoun eques auratus in coniugem accepit; unde factum est ut eius familiae principes ius sibi Buthquhaniae vendicent. At Donaldus qui amitam Eufemiae Alexandri Leslie sororem, uxorem habebat, ubi Eufemiam defunctam audivit, a gubernatore postulavit ex haereditate Rossiae comitatum; ubi quum ille nihil aequi respondisset, collecta ex Hebridibus ingenti manu, partim vi, partim benevolentia, secum ducens Rossiam invadit, nee magno negotio in ditionem suam redegit, Rossianis verum recipere haeredem haud quaquam recusantibus. Verum eo successu non contentus, nec se in eorum quae iure petiverat, finibus continens, Moraviam. Bogaevallem iisque vicinas regiones hostiliter depopulando in Gareotham pervenit, Aberdoniam, uti minitabatur, direpturus. Caeterum in tempore obvians temeritati eius Alexander Stuart Alexandri filii Roberti regis secundi comitis Buthquhaniae nothus, Marriae comes ad Hairlau (vicus est pu
PREV.   NEXT  
|<   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156  
157   158   159   160   161   162   163   >>  



Top keywords:
Rossiae
 

Buthquhaniae

 

uxorem

 

Roberti

 

gubernatoris

 

Alexander

 

filium

 

comitatu

 

Alexandri

 

nomine


coniugem
 

Leslie

 
rediret
 

filiam

 

Hebridibus

 

comitatum

 

Hebridiano

 

partim

 

decederet

 

gubernatore


Donaldo

 
reliquit
 

Eufemiam

 

ingenti

 
postulavit
 

audivit

 

collecta

 
respondisset
 

defunctam

 

haereditate


Donaldus

 

unicam

 

acquisivit

 

tantum

 

Willelmus

 

Setoun

 

fuisset

 

comitatus

 

sublata

 
veniret

Ioannes

 
auratus
 
accepit
 

amitam

 

sororem

 

Eufemiae

 

vendicent

 

factum

 

familiae

 

principes