FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155  
156   157   158   159   160   161   162   163   >>  
nno 1411, praelium Harlaw apud Scotos famigeratum commissum est. Donaldus insularum comes decies mille viris clarissimis sylvestribus Scotis munitus, Aberdoniam urbem insignam et alia loca spoliare proposuit; contra quem Alexander Steuartus comes Marrae, et Alexander Ogilvyus Angusiae vice-comes suos congregant et Donaldo Insularum apud Harlaw occurrunt. Fit atrox et acerrima pugna; nec cum exteris praelium periculosius in tanto numero unquam habitum est; sic quod in schola grammaticali juvenculi ludentes, ad partes oppositas nos solemus retrahere, dicentes nos praelium de Harlaw struere velle. Licet communius a vulgo dicatur quod sylvestres Scoti erant victi, ab annalibus tamen oppositum invenio: solum Insularum comes coactus est retrocedere, et plures occisos habuit quam Scoti domiti...."--Bk. vi, ch. x. ~6. HECTOR BOECE (1465?-1536)~ _(a) Account of the differences between Highlanders and Lowlanders_ "Nos vero qui in confinio Angliae sedes habemus, sicut Saxonum linguam per multa commercia bellaque ab illis didicimus nostramque deseruimus; ita priscos omnes mores reliquimus, priscusque nobis scribendi mos ut et sermo incognitus est. At qui montana incolunt ut linguam ita et caetera prope omnia arctissime tuentur.... Labentibus autem seculis idque maxime circa Malcolmi Canmoir tempora mutari cuncta coeperunt. Vicinis enim Britannis primum a Romanis subactis ocioque enervatis, ac postea a Saxonibus expulsis commilitii eorum commercio nonnihil, mox Pictis quoque deletis ubi affinitate Anglis coniungi coepimus, expanso, ut ita dicam, gremio mores quoque eorum amplexi imbibimus. Minus enim prisca patrum virtus in pretio esse coeperat, permanente nihilominus vetere gloriae cupiditate. Verum haud recta insistentes via umbras germanae gloriae non veram sectabantur, cognomina sibi nobilitatis imponentes, eaque Anglorum more ostentantes atque iactantes, quum antea is haberi esseque nobilissimus soleret, qui virtute non opibus, qui egregiis a se factis non maiorum suorum clarus erat. Hinc illae natae sunt Ducum, Comitum, ac reliquorum id genus ad ostentationem confictae appellationes. Quum antea eiusdem potestatis esse solerent, qui Thani id est quaestores regii dicebantur illis muneribus ob fidem virtutemque donari."--_Scotorum Regni Descriptio
PREV.   NEXT  
|<   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155  
156   157   158   159   160   161   162   163   >>  



Top keywords:
praelium
 

Harlaw

 
gloriae
 

linguam

 
Alexander
 

quoque

 

Insularum

 
imbibimus
 

gremio

 

amplexi


seculis
 

Anglis

 

coniungi

 

coepimus

 

expanso

 
prisca
 

arctissime

 
permanente
 
nihilominus
 

vetere


coeperat

 

tuentur

 

patrum

 

Labentibus

 

virtus

 

pretio

 

ocioque

 

subactis

 

enervatis

 

mutari


postea
 

cuncta

 

Romanis

 
Vicinis
 

Britannis

 

coeperunt

 

primum

 

tempora

 
Saxonibus
 
Malcolmi

Pictis

 

deletis

 
maxime
 

nonnihil

 

expulsis

 

commilitii

 

Canmoir

 

commercio

 

affinitate

 

germanae