FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   >>  
et perfecta possessio, quod ex collatione temporalium clarius liquet. Nam quidquid uiuit in tempore id praesens a praeteritis in futura procedit nihilque est in tempore constitutum quod totum uitae suae spatium pariter possit amplecti. Sed crastinum quidem nondum adprehendit; hesternum uero iam perdidit; in hodierna quoque uita non amplius uiuitis quam in illo mobili transitorioque momento. Quod igitur temporis patitur condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit Aristoteles, nec coeperit umquam esse nec desinat uitaque eius cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale est ut aeternum esse iure credatur. Non enim totum simul infinitae licet uitae spatium comprehendit atque complectitur, sed futura nondum transacta iam non habet. Quod igitur interminabilis uitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui neque futuri quidquam absit nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse iure perhibetur, idque necesse est et sui compos praesens sibi semper adsistere et infinitatem mobilis temporis habere praesentem. Vnde non recte quidam, qui cum audiunt uisum Platoni mundum hunc nec habuisse initium temporis nec habiturum esse defectum, hoc modo conditori conditum mundum fieri coaeternum putant. Aliud est enim per interminabilem duci uitam, quod mundo Plato tribuit, aliud interminabilis uitae totam pariter complexum esse praesentiam, quod diuinae mentis proprium esse manifestum est. Neque deus conditis rebus antiquior uideri debet temporis quantitate sed simplicis potius proprietate naturae. Hunc enim uitae immobilis praesentarium statum infinitus ille temporalium rerum motus imitatur cumque eum effingere atque aequare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate praesentiae decrescit in infinitam futuri ac praeteriti quantitatem; et cum totam pariter uitae suae plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso quod aliquo modo numquam esse desinit; illud quod implere atque exprimere non potest, aliquatenus uidetur aemulari alligans se ad qualemcumque praesentiam huius exigui uolucrisque momenti, quae, quoniam manentis illius praesentiae quandam gestat imaginem, quibuscumque contigerit id praestat ut esse uideantur. Quoniam uero manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit eoque modo factum est ut continuaret eundo uitam cuius plenitudinem complecti non ualuit permanendo. Itaque si digna rebus nomina uelimus imponere, Platonem sequentes deum quidem aeternum, mundum uero dicamus esse perpetuum. Quo
PREV.   NEXT  
|<   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   >>  



Top keywords:
temporis
 

pariter

 
nondum
 

aeternum

 
mundum
 

plenitudinem

 

praesentiam

 
igitur
 

praesentiae

 

tempore


praeteriti
 

interminabilis

 

futuri

 

comprehendit

 

temporalium

 
praesens
 

spatium

 
quidem
 
possit
 

futura


immobilitate

 

manifestum

 

decrescit

 

deficit

 

infinitam

 

simplicitate

 

proprium

 

numquam

 

mentis

 

diuinae


aliquo
 

nequeat

 

possidere

 
aequare
 

quantitatem

 

cumque

 

naturae

 

proprietate

 
conditis
 
immobilis

potius

 

quantitate

 
antiquior
 

simplicis

 

perpetuum

 

desinit

 

imitatur

 

uideri

 

praesentarium

 

statum