FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   285   286   287   288   289   290   291   292   293   294   295   296   297   298   299   300   301   302   >>  
inquit Dominus, _contemnere unum de minimis istis_ qui sunt in ecclesia. _Amen enim dico vobis, quia angeli eorum per omnia vident faciem Patris qui est in coelis_. Obsequuntur saluti tuae angeli, concessi sunt ad ministerium Filii Dei, et dicuntinter se: si ille descendit, et descendit in corpus; si mortali indutus est carne, et sustinuit crucem, et pro hominibus mortuus est, quit nos quiescimus? quid parcimus nobis? Eja omnes angeli descendamus e coelo. Ideo et multitudo militiae coelestis erat laudantium et glorificantium Deum, quando natus est Christus. Omnia angelis plena sunt: veni, angeli, suscipe sermone conversum ab errore pristino, a doctrina daemoniorum, ab iniquitate in altum loquente: et suscipiens eum quasi medicus bonus confove atque institue, parvulus est, hodie nascitur senex repuerascens: et suscipe tribuens ei baptismum secundae regenerationis, et advoca tibi alios socios ministerii tui, ut concti pariter eos qui aliquando decepti sunt, erudiatis ad fidem. _Gaudium enim est majus in coelis super unum peccatorem poenitentiam agentem, quam supra nonaginta novem justos quibus non opus est poenitentia_. Exultat omnis creatura, collaetatur et applaudit his qui salvandi sunt. Nam _expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat_. Et licet nolint ii qui scripturas apostolicas interpolaverunt istiusmodi sermones inesse libris eorum quibus possit Creator Christus approbari, expectat tamen omnis creatura filios Dei, quando liberentur a delicto, quando auferentur de Zabuli manu, quando regenerentur a Christo. Verum jam tempus est, ut de praesenti loco aliqua tangamus. Vidit Propheta non visionem, sed visiones Dei. {404} Quare non vidat unam, sed plurimas visiones? Audi Dominum pollicentem atque dicentem: _Ego visiones multiplicavi_. 8. _Quinta mensis_. Hic annus quinta captivitatis regis Joachim. Trigesimo anno aetatis Ezekielis, et quinto captivitatis Joachim, Propheta mittiur ad Judaeos. Non despexit clementissimus pater, nec longo tempore incommonitum populum dereliquit. Quintus est annus. Quantum temporis intercessit? Quinque anni interfluxerunt ex quo captivi serviunt.] Statim descendit Spiritus Sanctus,--aperuit coelos, ut hi qui captivitatis jugo premebantur, viderent ea quae videbantur a Propheta. Dicente quippe eo, _Et aperti sunt coeli_, quodam modo et ipsi intuebantur oculis cordis quae ille etiam oculis carnis aspexerat.--Vol. iii. p. 358. Note.--Page 165. In a note on the Epistle of
PREV.   NEXT  
|<   285   286   287   288   289   290   291   292   293   294   295   296   297   298   299   300   301   302   >>  



Top keywords:

angeli

 

quando

 
visiones
 

captivitatis

 

Propheta

 
descendit
 

coelis

 

oculis

 

Christus

 

quibus


creatura

 

Joachim

 
expectat
 

suscipe

 
plurimas
 
Dominum
 
mensis
 

quinta

 

Trigesimo

 

Quinta


dicentem

 

multiplicavi

 
pollicentem
 

regenerentur

 

possit

 

libris

 
Creator
 

approbari

 

filios

 

inesse


sermones

 

scripturas

 

apostolicas

 

interpolaverunt

 

istiusmodi

 

liberentur

 

delicto

 
praesenti
 

tempus

 

aliqua


tangamus

 

Zabuli

 
auferentur
 
aetatis
 

Christo

 

visionem

 

quodam

 
cordis
 

intuebantur

 

aperti