e propediem interituros, omnibus extremis circumventos, in ipso
articulo sublevarunt: Nec tantum oratione ad consolationum composita nobis
animos confirmarunt, hortantes ut humiliter incedentes Deum liberatorem
expectemus, qui non nisi ad breve tempus aciem suam a domo_ Jacob
_abscondere solet, sed subsidio insuper opulento cum annonae tum aliarum
rerum ad nostram intantis angustis relaxationem & solatium necessarium
copiose nos refocillarunt. Tantum munificentiam cum supplices a Deo
contendimus, ut septuplam ipsis in sinum rependat tum demisse vos etiam
atque etiam rogamus ut in tanti beneficii agnitione Ecclesiis Belgicis,
nobi eum gratias agatis. Haec illi. In quo quidem officio si illis desimus,
in nos pariter & illos graviter peccemus._"
_Agnoscimus igitur illustrissimorum & potentissimorum_ Hollandiae,
Zelandiae, _aliorumque Ordinum_ Belgicorum _tam eximiam beneficenciam:
Quibus non conniventibus modo & permittentibus (quod ipsum non vulgare
beneficium habendum esset) sed authoribus etiam modumque & rationem
raescribentibus, exemplo qnoque praeunitibus in subsidium fratrum nostrorum_
Hiberne _collecta per Ecclesias facta ad ipsos mature deportata sit:
Agnoscimus piorum in iisdem Ecclesiis Belgicis tam expromptam: volantatem
& liberalitatem; tantum beneficium non in __ ipsos magis fratres nostres,
quam in illorum persona in nosinet ipsos esse collatum: Vosque (fratres
Reverendi) obnixe rogatos volumus, ut quemadmodum nos ad omnem grati animi
significationem prompti semper erimus, ita qua potissimum ratione commodum
videbitur, illustrissimis & potentissimis Ordinibus nostre nomine gratias
agatis populo autem Christiano curae vestrae commisso tum publice universo,
tum privatim singulis, ut occasio tulerit, demonstretis quam honorifice de
ipsis sentiamus, & quanti faciamus tam eximiam benevolentiam & charitatem,
qua in Ecclesiarum_ Hibernicarum _consolatione viscera nostra
refocillaverunt. Quae autem vestrae fuerint partes, fratres charissimi, quam
pio studio & labore, quam assidua diligentia tantae charitatis semen in
segetem & maturam tandem messem provexeritis, cum nos libentes agnoscimus,
tum res ipsa loquitur, & fructus opimus abunde testatur. Inprimis autem
(quod caput est) tantae gratiae authorem & largitorem nos una cum Ecclesiis_
Hibernicis _laudamus & celebramus: comprecantes ut in vos universos, in
Ecclesias a Domino vobis commissas, in illustrissimos_ Belgii _vestri
Ordines Spiritum suum copiose effundat, u
|