FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33  
34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   >>   >|  
s, Seu Verum e fictis juvet extricare libellis, Historica et tenebris reddere lumen ope, Aspice conspicuo laetentur ut omnia coelo, Et referent nitidum solque jubarque diem! Centauri, Lapithaeque, et Tantalus, atque Prometheus, Et Nephele, veluti nube soluta sua,-- Hi pereunt omnes; alterque laboribus ipse Conficis Alcides Hercule majus opus. Tendis in hostilem soli tibi fisus arenam? Excutis haeretici verba minuta Sophi[2]? Accipit aeternam vis profligata repulsam, Fractaque sunt valida tela minaeque manu. Cui Melite non nota tua est? atque impare nisu Conjunctum a criticis Euro Aquilonis iter? Argo quis dubitat? quis Delta in divite nescit Qua sit Joesephi fratribus aucta domus? Monstra quot AEgypti perhibes! quaeque Ira Jehovae! Quam proprie in falsos arma parata deos! Dum foedis squalet Nilus cum foetibus amnis, Et necis est auctor queis modo numen erat. Immeritos Danaum casus, Priamique dolemus Funera, nec vel adhuc ossa quieta, senis? Fata Melesigensae querimur, mentitaque facta Hectoris incertas ad Simoentis aquas? Eruis haec veteris scabra e rubigine famae, Dasque operis vati jusque decusque sui, Magna tuis affers monumentaque clara triumphis, Cum Troja aeternum quod tibi nomen erit! Ah! ne te extrema cesset coluisse senecta, (Aspicere heu! nimiae quem vetuere morae,) Qui puer, atque infans prope, te sibi sensit amicum, Eque tuis sophiae fontibus hausit aquas! Imagis, et, purae quaecunque aptissima vitae Praemia supplicibus det Deus ipse suis, Haec pete rite seni venerando, Musa; quod Ille Nec spe, nec fama, ditior esse potest. Innumeris longum gratus societur amicis, Inter Etonenses duxque paterque viros: Felix intersit terris: superumque beato Paulisper talem fas sit abesse choro. * * * * * INSCRIPTION ON MR. BRYANT'S MONUMENT, IN CYPENHAM CHURCH. * * * * * M--S JACOB BRYANT Collegii Regalis apud Cantabrigienses Olim Socii Qui in bonis quas ibi hauserat artibus excolendis consenuit. Erant in eo plurimae literae nec eae vulgares, Sed exquisitae quaedam et reconditae, quas non minore Studio quam acumine ad illustrandam S.S veritatem adhibuit: Id quod testantur scripta ejus gravissima, tam in Historiae sacrae primordiis eruendis quam in Gentium Mythologia explicanda versata. Libris erat ad
PREV.   NEXT  
|<   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33  
34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   >>   >|  



Top keywords:

BRYANT

 
supplicibus
 

Imagis

 
hausit
 

quaecunque

 

aptissima

 

Praemia

 

venerando

 

societur

 

gratus


longum

 

amicis

 
duxque
 

Etonenses

 

Innumeris

 

potest

 
fontibus
 

ditior

 
sophiae
 

extricare


extrema
 

aeternum

 

affers

 

libellis

 

monumentaque

 

triumphis

 

cesset

 

coluisse

 

infans

 

sensit


amicum

 

fictis

 

Aspicere

 
senecta
 
nimiae
 

vetuere

 

paterque

 
minore
 

reconditae

 

quaedam


Studio

 

illustrandam

 

acumine

 

exquisitae

 

plurimae

 
literae
 

vulgares

 
veritatem
 

adhibuit

 

Gentium