FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   >>  
3. _Vestis haec et margarita quanti facienda._--Post quae, quia bonus est juvenis et[d] melius illo nihil est, ait mihi, Nosti hanc vestem atque hanc margaritam, quam a me lacrymis rogas uti eam filiae tuae concedam? Et ego respondi illi, Domine, auditu cognovi de ipsis, et fide credidi: et scio quia optimae sunt, et salus vera est hac veste uti, et hac margarita ornari. Et statim ministris suis praecepit, ut mihi et vestem hanc et margaritam ostenderent: et confestim ita fit. Ac vestem primo vidi: vidi, filia, vidi quod eloqui non possum. Numquid non sericum secundum subtilitatem ejus[e] spartum erat? Numquid candori ejus nives comparatae non nigrescebant? Numquid aurum juxta fulgorem ejus non lividatur? Ipsa enim multicolor, et nihil prorsus comparatum ei poterat aequari. Post quam vidi margaritam: qua visa statim concidi. Non enim potuerunt oculi mei sustinere tantum ejus colorem. Nam nec coeli, nec lucis, nec maris, nec terrae species pulcritudini ejus poterat comparari. 4. _Utriusque commoda et dotes._--Et cum prostratus jacerem, ait mihi quidam de assistentibus, Video te sollicitum et bonum patrem esse, et hanc vestem atque hanc margaritam ad filiam tuam desiderare: sed ut magis desideres, ostendo tibi quid adhuc haec vestis atque margarita boni habeat. Vestis haec numquam tineis comeditur, non usu atteritur, non sorde inficitur, non vi scinditur, non damno amittitur: sed semper talis qualis est permanet. Margaritae vero haec virtus est, ut si quis eam induerit, non aegrotet, non senescat, non moriatur. Nihil omnino in se habet, quod sit[f] noxium corpori: sed utenti ea nihil accidit, quod aut mortem afferat, aut aetatem demutet, aut impediat sanitatem. Quod ubi audivi, filia, exanimari magis desiderio margaritae et vestis istius coepi: et sicut prostratus jacebam, indeficienti fletu et intenta oratione juvenem precari coepi, dicens: Domine sancte, miserere preci meae, et miserere sollicitudini et vitae meae. Si enim hanc vestem mihi et margaritam non concedis, miser futurus sum, filiamque meam[g] viventem perditurus: ego propter hanc vestem et margaritam peregrinari volo. Scis, Domine, quia tibi non mentior. [+527+] 5. _Hilarii filiae promittuntur, modo vana ornamenta abjiciat._--Post quam vocem meam audivit, jubet me levare; et ait mihi, moverunt me preces et lacrymae tuae, et bene est quod hoc credidisti. Et quia dixisti, te pro hac margarita ipsam vitam tuam velle impendere, non possum eam tibi nega
PREV.   NEXT  
|<   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   >>  



Top keywords:

vestem

 

margaritam

 

margarita

 

Numquid

 
Domine
 

miserere

 

statim

 

poterat

 

possum

 

prostratus


filiae

 

vestis

 

Vestis

 
accidit
 
margaritae
 
desiderio
 

afferat

 

impediat

 

utenti

 

sanitatem


demutet

 

audivi

 

mortem

 
aetatem
 

exanimari

 

induerit

 
qualis
 
permanet
 

Margaritae

 
semper

amittitur
 

inficitur

 
scinditur
 

virtus

 
noxium
 

omnino

 

aegrotet

 
senescat
 

moriatur

 

corpori


concedis

 
abjiciat
 

audivit

 

levare

 
ornamenta
 

Hilarii

 

promittuntur

 

moverunt

 
preces
 

impendere