FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   >>  
propter quam mihi significavit se etiam mori velle: hanc exspecto, hanc desidero, quae mihi praestabit salutem et aeternitatem. [hanc margaritam +528+ non habueris.] 7. _Filiae exspectat rescriptum. Hymnus matutinus et serotinus. Abrae mater._--Ergo, filia, subveni sollicitudini meae, et hanc epistolam meam semper lege, et huic vesti et margaritae te reserva. Et ipsa tu mihi, nullum interrogans, quibuslibet potes litteris rescribe, utrum vesti huic et margaritae te reserves, ut sciam quid juveni illi respondeam: et ut si illam desideras, si exspectas, laetus possim ad te reditum cogitare. Cum autem mihi rescripseris, tunc tibi et ego quis sit hic juvenis, et qualis sit, et quid velit, et quid promittat, et quid possit, indicabo. Interim tibi hymnum matutinum et serotinum misi, ut memor mei semper sis. Tu vero si minus per aetatem hymnum et epistolam intellexeris, interroga matrem tuam, quae optat ut te moribus suis genuerit Deo. Deus qui te genuit, hic et in aeternum custodiat opto, filia desideratissima. [Annotatio a: In plerisque mss. _Aprae_.] [Annotatio b: In uno ms. Colb. _ad hunc videndum_, sine _his auditis_.] [Annotatio c: Sic mss. At editi, _in terram prostratus facie_.] [Annotatio d: Exempla sancti Petri de Cultura Cenoman. _melior illo nullus est_.] [Annotatio e: Bad., Er. et Mir. _partem habuerat_. Lips. ex Erasmi margine, _par erat_. Novissima editio Par. _sparsum erat_. Beccensis ms. _praeparatum non erat_. Ottobonius, _spartim erat_. Significat Hilarius, monstratae sibi vestis subtilitati comparatum sericum prorsus spartum esse, ex quo scil. funes nautici et sportae olim fiebant.] [Annotatio f: Editi, _obnoxium_: emendantur ex mss.] [Annotatio g: In uno ms. Colb. _juvenem_, non _viventem_.] [Annotatio h: Alter e mss. Colb. cum Boheriano, Ottob. et Cenom., _si qua puella_: et mox solus Ottob. _in veste mea capi non possit_. Huc spectat illud Cypriani de Discipl. et Habitu virginum, _Sericum et purpuram indutae, Christum induere non possunt_. Sic Hieronymus, epist. VII ad Laetam, ubi narravit quas poenas dederit Praetextata nobilissima, quod viro Hymetio jubente filiae Deo consecratae habitum cultumque mutasset, concludit: _Sic ulciscitur Christus violatores templi sui, sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit._ Quod autem ibi de virginum cultu habet, maxime vero illud, _Habeat
PREV.   NEXT  
|<   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   >>  



Top keywords:
Annotatio
 

virginum

 

margaritae

 

semper

 
hymnum
 
possit
 

epistolam

 
vestis
 

subtilitati

 

Hilarius


gemmas

 

Ottobonius

 
spartim
 

Significat

 
comparatum
 
monstratae
 

spartum

 

sportae

 
templi
 

fiebant


nautici

 

prorsus

 

sericum

 
pretiosissima
 

habuerat

 
partem
 

Erasmi

 

nullus

 

Habeat

 

maxime


margine

 

ornamenta

 
defendit
 

sparsum

 

Beccensis

 

Novissima

 
editio
 
praeparatum
 

emendantur

 

Sericum


purpuram

 

indutae

 

Christum

 

Hymetio

 
jubente
 

Cypriani

 
consecratae
 

filiae

 
Discipl
 

Habitu