The Project Gutenberg EBook of Sancti Hilarii: Epistola Ad Abram Filiam
Suam (Circa Finem Anni 558 Missa.), by Hilarius
This eBook is for the use of anyone anywhere at no cost and with
almost no restrictions whatsoever. You may copy it, give it away or
re-use it under the terms of the Project Gutenberg License included
with this eBook or online at www.gutenberg.org
Title: Sancti Hilarii: Epistola Ad Abram Filiam Suam (Circa Finem Anni 558 Missa.)
Patrologiae Cursus Completus; Tomus X
Author: Hilarius
Editor: Jacques Paul Migne
Release Date: October 21, 2007 [EBook #23143]
Language: Latin
Character set encoding: ASCII
*** START OF THIS PROJECT GUTENBERG EBOOK EPISTOLA AD ABRAM FILIAM SUAM ***
Produced by Louise Hope, Gerard Arthus and the Online
Distributed Proofreading Team at http://www.pgdp.net
+525-526+
SANCTI HILARII
EPISTOLA AD ABRAM FILIAM SUAM.
(Circa Finem Anni 558 Missa.)
Dilectissimae filiae[a] Abrae Hilarius in Domino salutem.
1. _Abra patris absentiam dolet._--Accepi litteras tuas, in quibus
intelligo desiderantem te mei esse: et certum (_Mss._ certe) ita habeo.
Sentio enim quantum praesentia horum qui amantur optabilis sit. Et quia
gravem tibi esse absentiam meam scirem, ne me forte impium esse erga te
existimares, qui tam diu a te abessem: excusare tibi et profectionem
meam et moras volui, ut intelligeres me non impie tibi, sed utiliter
deesse. Namque cum te, filia, ut unicam, ita, quantum a me est, et
unanimem habeam; vellem te pulcherrimam omnium et sanissimam vivere.
2. _Hilarius abest, ut vestem et margaritam pretiosam filiae
conquirat._--Nuntiatum ergo mihi est, esse quemdam juvenem, habentem
margaritam et vestem inaestimabilis pretii: quam si quis ab eo posset
mereri, super humanas divitias et salutem et dives et salvus fieret. Ad
hunc[b] his auditis profectus sum: ad quem cum per multas et longas et
difficiles vias venissem, videns eum statim procidi. Adest enim tam
pulcher juvenis, ut ante conspectum ejus nemo audeat consistere. Qui ubi
me procidisse vidit, interrogari me jussit quid vellem, et quid rogarem:
et ego respondi, audisse me de veste sua et margarita, et ob id venisse;
et si eam mihi dignaretur praestare, esse mihi filiam quam vehementer
diligerem, cui hanc vestem atque margaritam quaererem. Et[c] inter haec
prostratus in faciem fleo plurimum, et noctibus ac diebus ingemiscens,
rogo uti audire dignaretur precem meam.
|