evadere cupis ab ea lege
quae neminem praeterit? cur te non mortalem factum et universi orbis
regem fieri non doles?
3565. Puteanus ep. 75. Neque cuiquam praecipue dolendum eo quod accidit
universis.
3566. Lorchan. Gallobelgicus lib. 3. Anno 1598. de Belgis. Sed eheu inquis
euge quid agemus? ubi pro Epithalamio Bellonae flagellum, pro musica
harmonia terribilum lituorum et tubarum audias clangorem, pro taedis
nuptialibus, villarum, pagorum, urbium videas incendia; ubi pro
jubilo lamenta, pro risu fletus aerem complent.
3567. Ita est profecto, et quisquis haec videre abnuis, huic seculi parum
aptus es, aut potius nostrorum omnium conditionem ignoras, quibus
reciproco quodam nexu laeta tristibus, tristia laetis invicem
succedunt.
3568. In Tusc. e vetere poeta.
3569. Cardan lib. 1. de consol. Est consolationis genus non leve, quod a
necessitate fit; sive feras, sive non feras, ferendum est tamen.
3570. Seneca.
3571. Omni dolori tempus est medicina; ipsum luctum extinguit, injurias
delet, omnis mali oblivionem adfert.
3572. Habet hoc quoque commodum omnis infelicitas, suaviorem vitam cum
abierit relinquit.
3573. Virg.
3574. Ovid. "For there is no pleasure perfect, some anxiety always
intervenes."
3575. Lorchan. Sunt namque infera superis, humana terrenis longe disparia.
Etenim beatae mentes feruntur libere, et sine ullo impedimento,
stellae, aethereique orbes cursus et conversiones suas jam saeculis
innumerabilibus constantissime conficiunt; verum homines magnis
angustiis. Neque hac naturae lege est quisquam mortalium solutus.
3576. Dionysius Halicar. lib. 8. non enim unquam contigit, nec post homines
natos invenies quenquam, cui omnia ex animi sententia successerint,
ita ut nulla in re fortuna sit ei adversata.
3577. Vit. Gonsalvi lib. ult. ut ducibus fatale sit clarissimis a culpa
sua, secus circumveniri cum malitia et invidia, imminutaque dignitate
per contumeliam mori.
3578. In terris purum illum aetherem non invenies, et ventos serenos;
nimbos potius, procellas, calumnias. Lips. cent. misc. ep. 8.
3579. Si omnes homines sua mala suasque curas in unum cumulum conferrent,
aequis divisuri portionibus, &c.
3580. Hor. ser. lib. 1.
3581. Quod unusquisque propria mala novit, aliorum nesciat, in causa est,
ut se inter alios miserum putet. Ca
|