sse symptomata, quam revera sunt.
2865. Melancholici plerumque medicis sunt molesti, ut alia aliis adjungant.
2866. Oportet infirmo imprimere salutem, utcunque promittere, etsi ipse
desperet. Nullum medicamentum efficax, nisi medicus etiam fuerit
fortis imaginationis.
2867. De promise, doct. cap. 15. Quoniam sanitatis formam animi medici
continent.
2868. Spes et confidentia, plus valent quam medicina.
2869. Felicior in medicina ob fidem Ethnicorum.
2870. Aphoris. 89. Aeger qui plurimos consulit medicos, plerumque in
errorem singulorum cadit.
2871. Nihil ita sanitatem impedit, ac remediorum crebra mutatio, nec venit
vulnus ad cicatricem in quo diversa medicamenta tentantur.
2872. Melancholicorum proprium, quum ex eorum arbitrio non fit subita
mutatio in melius, alterare medicos qui quidvis, &c.
2873. Consil. 31. Dum ad varia se conferunt, nullo prosunt.
2874. Imprimis hoc statuere oportet, requiri perseverantiam, et
tolerantiam. Exiguo enim tempore nihil ex, &c.
2875. Si curari vult, opus est pertinaci perseverantia, fideli obedientia,
et patientis singulari, si taedet aut desperet, nullum habebit
effectum.
2876. Aegritudine amittunt patientiam, et inde morbi incurabiles.
2877. Non ad mensem aut annum, sed opportet toto vitae curriculo curationi
operam dare.
2878. Camerarius emb. 55. cent. 2.
2879. Praefat. de nar. med. In libellis quae vulgo versantur apud
literatos, incautiores multa legunt, a quibus decipiuntur, eximia
illis, sed portentosum hauriunt venenum.
2880. Operari ex libris, absque cognitione et solerti ingenio, periculosum
est. Unde monemur, quam insipidum scriptis auctoribus credere, quod
hic suo didicit periculo.
2881. Consil. 23. haec omnia si quo ordine decet, egerit, vel curabitur,
vel certe minus afficietur.
2882. Fuchsius cap. 2. lib. 1.
2883. In pract. med. haec affectio nostris temporibus frequentissima, ergo
maxime pertinet ad nos hujus curationem intelligere.
2884. Si aliquis horum morborum, summus sanatur, sanantur omnes inferiores.
2885. Instit. cap. 8. sect. 1. Victus nomine non tam cibus et potus, sed
aer, exercitatio, somnus, vigilia, et reliquae res sex non-naturales
contineritur.
2886. Sufficit plerumque regimen rerum sex non-naturalium.
2887. Et in his potissima sanitas consistit.
2888. Nihil hic agendum sine exquisita vivendi rati
|