FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202  
203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   >>   >|  
r, nam fieri ex nihilo duo dicit, unum est fieri absolute et simpliciter, aliud est quod talis effectio fit ex nihilo. Primum proprie dicitur de re subsistente, quia ejus est fieri, cujus est esse: id autem proprie quod subsistit et habet esse; nam quod alteri adjacet, potius est quo aliud est. Ex hac ergo parte, formae substantiales materiales non fiunt ex nihilo, quia proprie non fiunt. Atque hanc rationem reddit Divus Thomas I parte, quaestione 45, articulo 8, et quaestione 90, articulo 2, et ex dicendis magis explicabitur. Sumendo ergo ipsum _fieri_ in hac proprietate et rigore, sic fieri ex nihilo est fieri secundum se totum, id est nulla sui parte praesupposita, ex quo fiat. Et hac ratione res naturales dum de novo fiunt, non fiunt ex nihilo, quia fiunt ex praesupposita materia, ex qua componuntur, et ita non fiunt, secundum se totae, sed secundum aliquid sui. Formae autem harum rerum, quamvis revera totam suam entitatem de novo accipiant, quam antea non habebant, quia vero ipsae non fiunt, ut dictum est, ideo neque ex nihilo fiunt. Attamen, quia latiori modo sumendo verbum illud _fieri_ negari non potest: quia forma facta sit, eo modo quo nunc est, et antea non erat, ut etiam probat ratio dubitandi posita in principio sectionis, ideo addendum est, sumpto _fieri_ in hac amplitudine, fieri ex nihilo non tamen negare habitudinem materialis causea intrinsece componentis id quod fit, sed etiam habitudinem causae materialis per se causantis et sustentantis formam quae fit, seu confit. Diximus enim in superioribus materiam et esse causam compositi et formae dependentis ab ilia: ut res ergo dicatur ex nihilo fieri uterque modus causalitatis negari debet; et eodem sensu accipiendum est illud axioma, ut sit verum: _Ex nihilo nihil fit_, scilicet virtute agentis naturalis et finiti nihil fieri, nisi ex praesupposito subjecto per se concurrente, et ad compositum et ad formam, si utrumque suo modo ab eodem agente fiat. Ex his ergo recte concluditur, formas substantiales materiales non fieri ex nihilo, quia fiunt ex materia, quae in suo genere per se concurrit, et influit ad esse, et fieri talium formarum; quia, sicut esse non possunt nisi affixae materiae, a qua sustententur in esse: ita nec fieri possunt, nisi earum effectio et penetratio in eadem materia sustentetur. Et hae
PREV.   NEXT  
|<   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202  
203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   >>   >|  



Top keywords:

nihilo

 

secundum

 

materia

 

proprie

 

formam

 

articulo

 
quaestione
 

praesupposita

 

substantiales

 

materialis


possunt
 

habitudinem

 

effectio

 

formae

 

negari

 

materiales

 

addendum

 

negare

 
uterque
 

sumpto


amplitudine

 
dicatur
 

compositi

 

Diximus

 

componentis

 
confit
 

causantis

 
causae
 

superioribus

 

sustentantis


causea

 

causam

 

intrinsece

 

materiam

 

dependentis

 

naturalis

 

talium

 
formarum
 

influit

 

concurrit


concluditur
 
formas
 

genere

 
affixae
 
materiae
 
sustentetur
 

penetratio

 

sustententur

 

scilicet

 

virtute