vegetabilia quasi concepto omnium
illorum semine, non tamen statim vegetabilia omnia produxisse.
Quod primo suadet verbis illis capitis secundi. _In die quo
fecit Deus coelum et terram et omne virgultum agri priusquam,
germinaret_. Quomodo enim potuerunt virgulta fieri antequam
terra germinaret nisi quia causaliter prius et quasi in
radice, seu in semine facta sunt, et postea in actu producta?
Secundo confirmari potest, quia verbum illud _germinet terra_
optime exponitur potestative ut sic dicam, id est, accipiat
terra vim germinandi. Sicut in eodem capite dicitur _crescite
et multiplicamini_. Tertio potest confirmari, quia actualis
productio vegetabilium non tarn ad opus creationis, quam ad
opus propagationis pertinet, quod postea factum est. Et hanc
sententiam sequitur Eucherius lib. 1, in Gen. cap. 11, et illi
faveat Glossa, interli. Hugo. et Lyran. dum verbum _germinet_
dicto modo exponunt. NIHILOMINUS CONTRARIA SENTENTIA TENENDA
EST: SCILICET, PRODUXISSE DEUM HOC DIE HERBAM, ARBORES, ET
ALIA VEGETABILIA ACTU IN PROPRIA SPECIE ET NATURA. Haec est
communis sententia Patrum.--Basil, homil. 5; Exaemer. Ambros.
lib. 3; Exaemer. cap. 8,11, et 16; Chrysost, homil. 5 in Gen.
Damascene, lib. 2 de Fid. cap. 10; Theodor. Cyrilli. Bedae,
Glossae ordinariae et aliorum in Gen. Et idem sentit Divus
Thomas, _supra_, solvens argumenta Augustini, quamvis propter
reverentiam ejus quasi problematice semper procedat. Denique
idem sentiunt omnes qui in his operibus veram successionem et
temporalem distinctionem agnoscant."
Secondly, with respect to animals, Suarez is no less decided:--
_De animalium ratione carentium productione quinto et sexto
die facta._[1]
"32. Primo ergo nobis certum sit haec animantia non in virtute
tantum aut in semine, sed actu, et in seipsis, facta fuisse
his diebus in quibus facta narrantur. Quanquam Augustinus
lib. 3, Gen. ad liter, cap. 5 in sua persistens sententia
contrarium sentire videatur."
[Footnote 1: _Loc. cit._ Lib. II. cap. vii. et viii. 1, 32, 35.]
But Suarez proceeds to refute Augustin's opinions at great length, and
his final judgment may be gathered from the following passage:--
"35. Tertio dicendum est, haec animalia omnia his diebus
producta esse, IN PERFECTO STATU, IN SINGULIS INDIVIDUIS, SEU
SPECIEBUS SUIS, JUXTA UNIUSCUJUSQUE NATURAM....
|