FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   >>  
, seu proficiscantur, si modo unum omnes sentiant ac probent; contra in dissensione nullam se salutem perspicere. Res disputatione ad mediam noctem perducitur. Tandem dat Cotta permotuc manus: superat sententia Sabini. Pronuntiatu prima luce ituros. Consumitur vigiliis reliqua pars noctis, cum sua quisque miles circumspiceret, quic secum portare posset, quid ex instrumento hibernorum relinquere cogeretur. Omnia excogitantur, quare nec sine periculo maneatur, et languore militulr et vigiLus periculum augeatur. Prima luce sic ex castris proficiscuntur, ut quibus esset persuas non ab hoste, sed ab homine amicissimo Ambiorige consilium datum, longissimo agmine maximisque impedimentis. 32 At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliicque de profectione eorum senserunt, collocatis in sidus bipertito in silvis opportuno atque occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorum adventum exspectabant, et cum se maior pars agminis in magnam convallem demisisset, ex utraque parte eius vallis subito se ostenderunt novissimosque premere et primos prohibere ascensu atque iniquissimo nostris loco proelium committere coeperunt. 33 Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et concursare cohortesque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut eum omnia deficere viderentur; quod plerumque eis accidere consuevit, qui in ipso negotio consilium capere coguntur. At Cotta, qui cogitasset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset, nulla in re communi saluti deerat et in appellandis cohortandisque miLtibus imperatoris et in pugna militis officia praestabat. Cum propter longitudinem agminis minus facile omnia per se obire et, quid quoque loco faciendum esset, providere possent, iusserunt pronuntiare, ut impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent. Quod consilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum non est, tarmen incommode accidit: nam et nostris militibus spem minuit et hostes ad pugnam alacriores effecit, quod non sine summo timore et desperatione id factum videbatur. Praeterea accidit, quod fieri necesse erat, ut vulgo milites ab signis discederent, quae quisque eorum carissima haberet, ab impedimentis petere atque arripere properaret, clamore et fletu omnia complerentur. 34 At barbaris consilium non defuit. Nam duces eorum tota acie pronuntiare iusserunt, ne quis ab loco discederet: illorum esse praedam atque illis reservari quaecumque Romani reliqu
PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   >>  



Top keywords:

consilium

 
accidit
 
iusserunt
 

pronuntiare

 
quisque
 
nostris
 
agminis
 

impedimentis

 

hostes

 

accidere


miLtibus
 
facile
 

cohortandisque

 
propter
 
appellandis
 

imperatoris

 
praestabat
 

officia

 

militis

 

quoque


longitudinem

 

fuisset

 

viderentur

 

deficere

 

plerumque

 

consuevit

 

timide

 
concursare
 
trepidare
 

cohortesque


disponere

 

negotio

 
capere
 

faciendum

 

auctor

 

saluti

 

communi

 

profectionis

 

causam

 
cogitasset

coguntur

 

itinere

 

deerat

 

clamore

 
properaret
 

complerentur

 

barbaris

 

arripere

 

petere

 

signis