viventis videntisque assumptio
triumphalis.--Quid ita?--quid si intra triduum ad vitam revocata, si
coelis triumphantis in morem invecta, si corpore gloria circumfuso
Christo assidet? _Quidquid Virgineo capiti crinium inerat hand dubie
caelis intulit_, ne quid perfectae ac numeris omnibus absolutae ipsius
pulchritudini deesse possit. Nae ille in politiori literatura imo et in
rebus humanis omnino peregrinus sit qui ignoret quantum ad muliebrem
formam comae conferat pulchritudo ... ne singulas Marianae pulchritudinis
dotes persequar, ejus ima craearies de qua, agimus tantae fuit venustatis
ut mysticus ipsius Sponsus blande querulus exclamare cogatur,
_vulnerasti cor meum in uno crine colli tui_.... Naenias igitur occinere
videtur qui Deiparae capillos in terris relatos esse memoret atque adeo
servari obfirmate asseveret, cum illos tantum ad redivivae Virginis
speciem conferre constet.--Non efficiet tamen unquam haec
_Antidicomarianitae_ fabula, quin credam bene multos ex aurea Dei
Genitricis caesarie crines, diversis in locis ecclesiisque religiose
servari.... Meae fidei non unum est argumentum; nam a prima aetate ad
confectam usque, e Mariana coma non pancos, ut fit, capillos pecten
decussit, nisi si forte caesariem B. Virginis impexam semper perstitisse
velis, quod numquam (ut inquit de Christo Diva Brigitta) super eam venit
vermis, aut perplexitas, aut immunditium. At sine causa multiplicari
miracula quis aequo animo feret?--Ubi vero Genetrix e vita discessit,
quam sollicite pollinctrices auream illam Marianae comae segetem
demessuerunt, quam in sacris suis tunc hierothecia reconderent ad
memoriam tantae Imperatricis, et ad suae consolationis et pietatis
argumentum: quod si forte totam funditusque a pollinctricibus, Deiparae
reverentissimis, demessam caesariem ferre nec possis nec velis, extremes
saltem illius cincinnos attonsos fuisse feres ab piissimis illis
faeminis, quibus vel perexiguus Dei Genitricis capillus ingentis thesauri
loco futurus etat."--_Disquisitio Reliquiaria_, l. 1. cap. II.
[89] _Description Historique de l'Eglise de Notre Dame de Rouen_, p. 83.
[90] The event is described in the metrical history of Rouen, composed
by a minstrel ycleped _Poirier, the limper_. This little tract is a
_chap-book_ at Rouen: most towns, in the north of France and Belgium,
possess such chronicle ballads in doggerel rhyme, which are much read,
and eke chaunted, by the common people.
"... un massacre horrible
|