FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   >>  
penitus silere iubent. 4. [54] Iniuria fit verbo dei, dum in eodem sermone equale vel longius tempus impenditur veniis quam illi. 5. [55] Mens Pape necessario est, quod, si venie (quod minimum est) una campana, unis pompis et ceremoniis celebrantur, Euangelium (quod maximum est) centum campanis, centum pompis, centum ceremoniis predicetur. 6. [56] Thesauri ecclesie, unde Pape dat indulgentias, neque satis nominati sunt neque cogniti apud populum Christi. 7. [57] Temporales certe non esse patet, quod non tam facile eos profundunt, sed tantummodo colligunt multi concionatorum. 8. [58] Nec sunt merita Christi et sanctorum, quia hec semper sine Papa operantur gratiam hominis interioris et crucem, mortem infernumque exterioris. 9. [59] Thesauros ecclesie s. Laurentius dixit esse pauperes ecclesie, sed locutus est usu vocabuli suo tempore. 10. [60] Sine temeritate dicimus claves ecclesie (merito Christi donatas) esse thesaurum istum. 11. [61] Clarum est enim, quod ad remissionem penarum et casuum sola sufficit potestas Pape. 12. [62] Verus thesaurus ecclesie est sacrosanctum euangelium glorie et gratie dei. 13. [63] Hic autem est merito odiosissimus, quia ex primis facit novissimos. 14. [64] Thesaurus autem indulgentiarum merito est gratissimus, quia ex novissimis facit primos. 15. [65] Igitur thesauri Euangelici rhetia sunt, quibus olim piscabantur viros divitiarum. 16. [66] Thesauri indulgentiarum rhetia sunt, quibus nunc piscantur divitias virorum. 17. [67] Indulgentie, quas concionatores vociferantur maximas gratias, intelliguntur vere tales quoad questum promovendum. 18. [68] Sunt tamen re vera minime ad gratiam dei et crucis pietatem comparate. 19. [69] Tenentur Episcopi et Curati veniarum apostolicarum Commissarios cum omni reverentia admittere. 20. [70] Sed magis tenentur omnibus oculis intendere, omnibus auribus advertere, ne pro commissione Pape sua illi somnia predicent. 21. [71] Contra veniarum apostolicarum veritatem qui loquitur, sit ille anathema et maledictus. 22. [72] Qui vero, contra libidinem ac licentiam verborum Concionatoris veniarum curam agit, sit ille benedictus. 23. [73] Sicut Papa iuste fulminat eos, qui in fraudem negocii veniarum quacunque arte machinantur, 24. [74] Multomagnis fulminare intendit eos, qui per veniarum pretextum in fraudem sancte charitatis et veritatis machinantur, 25. [75] Opinari venias papales tantas esse, ut solvere possint
PREV.   NEXT  
|<   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   >>  



Top keywords:

ecclesie

 

veniarum

 

centum

 

Christi

 

merito

 

ceremoniis

 
pompis
 

indulgentiarum

 

Thesauri

 

gratiam


fraudem
 

omnibus

 

rhetia

 

quibus

 

apostolicarum

 

machinantur

 

Episcopi

 

reverentia

 
comparate
 

Tenentur


crucis

 
pietatem
 

admittere

 

minime

 

Commissarios

 
Curati
 

piscantur

 
virorum
 

divitias

 

divitiarum


Igitur

 

thesauri

 

Euangelici

 

piscabantur

 

questum

 

promovendum

 

intelliguntur

 
Indulgentie
 

concionatores

 

vociferantur


gratias
 
maximas
 

somnia

 
quacunque
 
fulminare
 
Multomagnis
 

negocii

 

fulminat

 

benedictus

 

intendit