FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   >>  
ianus vere compunctus habet remissionem plenariam a pena et culpa etiam sine literis veniarum sibi debitam. 12. [37] Quilibet versus christianus, sive vivus sive mortuus, habet participationem omnium bonorum Christi et Ecclesie etiam sine literis veniarum a deo sibi datam. 13. [38] Remissio tamen et participatio Pape nullo modo est contemnenda, quia (ut dixi) est declaratio remissionis divine. 14. [39] Difficillimum est etiam doctissimis Theologis simul extollere veniarum largitatem et contritionis veritatem coram populo. 15. [40] Contritionis veritas penas querit et amat, Veniarum autem largitas relaxat et odisse facit, saltem occasione. 16. [41] Caute sunt venie apostolice predicande, ne populus false intelligat eas preferri ceteris bonis operibus charitatis. 17. [42] Docendi sunt christiani, quod Pape mens non est, redemptionem veniarum ulla ex parte comparandam esse operibus misericordie. 18. [43] Docendi sunt christiani, quod dans pauperi aut mutuans egenti melius facit quam si venias redimereet. 19. [44] Quia per opus charitatis crescit charitas et fit homo melior, sed per venias non fit melior sed tantummodo a pena liberior. 20. [45] Docendi sunt christiani, quod, qui videt egenum et neglecto eo dat pro veniis, non idulgentias Pape sed indignationem dei sibi vendicat. 21. [46] Docendi sunt christiani, quod nisi superfluis abundent necessaria tenentur domui sue retinere et nequaquam propter venias effundere. 22. [47] Docendi sunt christiani, quod redemptio veniarum est libera, non precepta. 23. [48] Docendi sunt christiani, quod Papa sicut magis eget ita magis optat in veniis dandis pro se devotam orationem quam promptam pecuniam. 24. [49] Docendi sunt christiani, quod venie Pape sunt utiles, si non in cas confidant, Sed nocentissime, si timorem dei per eas amittant. 25. [50] Docendi sunt christiani, quod si Papa nosset exactiones venialium predicatorum, mallet Basilicam s. Petri in cineres ire quam edificari cute, carne et ossibus ovium suarum. 1. [51] Docendi sunt christiani, quod Papa sicut debet ita vellet, etiam vendita (si opus sit) Basilicam s. Petri, de suis pecuniis dare illis, a quorum plurimis quidam concionatores veniarum pecuniam eliciunt. 2. [52] Vana est fiducia salutis per literas veniarum, etiam si Commissarius, immo Papa ipse suam animam pro illis impigneraret. 3. [53] Hostes Christi et Pape sunt ii, qui propter venias predicandas verbum dei in aliis ecclesiis
PREV.   NEXT  
|<   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   >>  



Top keywords:

christiani

 

Docendi

 

veniarum

 

venias

 

literis

 

Basilicam

 
charitatis
 

propter

 

operibus

 

melior


pecuniam
 

Christi

 

veniis

 

promptam

 

orationem

 

devotam

 

dandis

 

effundere

 
necessaria
 

tenentur


abundent

 
superfluis
 

vendicat

 

retinere

 

redemptio

 
libera
 

precepta

 
idulgentias
 

nequaquam

 

indignationem


eliciunt

 

salutis

 

fiducia

 

concionatores

 

quidam

 

pecuniis

 

quorum

 
plurimis
 

literas

 

Commissarius


Hostes
 
predicandas
 

verbum

 
ecclesiis
 
animam
 
impigneraret
 

nosset

 

exactiones

 

predicatorum

 

venialium