FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224  
225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   >>   >|  
dolore moreretur, id quod non raro accidit, dominus singula seruorum capita regi in occisorum locum sufficiens, ab homicidij poena liberabatur. Hanc crudelitatem lege Baionae, quam dicunt, quidem excusant; sed omnibus impia merito videtur, tanquam omnis pietatis expers. Quamobrem diabolicae nomen inter Indos iure quidem obtinuit. Ad hanc autem immanitatem in miseros Indos excercendam nonnullos ingenita quaedam naturae saeuities, multis iam bellis exasperata, plerosque habendi sitis, impulit. Hinc Hispanus miles, quasi ad aucupium aut venationem, sic ad praedas hominum agendas, iam inde ab inuento nouo orbe ferri coepit. Aut igitur bello captos in seruitutem abripiebat, aut ex eorum mancipio magnam sibi pecuniae vim conflabat, aut eos ad diurnas operas mittebat, quarum mercedem ab ijs quotidie perquam importunus exigebat. Fuere qui seruos fodinis manciparint, in quibus insolito labore fractae, multae seruorum myriades periere. Alij mercibus illos permutare soliti sunt, alioue modo distrabere. Idque tam inclementer et auare nonnulli fecerunt, vt Christianae omnis humanitatis prorsus obliti, e continente abreptos vtriusque sexus hominis, nulla nec aetatis nec valetudinis habita ratione, nauibus in vicinas insulas transportarent. Eorum non pauci qui mari non assueuerant, et in sentinam abdebantur, et fame, foetore, et squallore crudeliter absorpti sunt. Quid? quod faeminae complures ex Hispanis grauidae, vna cum innoxio foetu pro ancillis sunt venditae: Atque his quidem modis, militum aliqui ad summas opes peruenerunt. Alij magnas dignitates domi forisque sunt consequuti. Alij rem pecuniariam plurimorum damnis sic auxerunt, vt inuenti sint, qui octo pecudum millia possiderent. Hanc tam insignem nostrum hominum iniustitiam atque tyrannidem fieri non potuit, quin magni statim motus et bella, tam ab ipsis inter se, quam ab incolis in illos excitata sequerentur. After a longe beade roll of moste monstrous cruelties of the Spanishe nation in every place of the West Indies moste heynously committed, he concludeth yt thus: Tanta ergo fuit Hispani militis in India tyrannis, vt ea non solum Indos, verum etiam seruorum Maurorum animos ad rebellionem impulerit. Dicuntur enim in exigua quadam insula ad septem millia defecisse. Quos Hispani initio securos et incautos facilime trucidassent, nisi suo malo vigilantiores factos precibus et pacifica legatione expugnare potius quam armis frustra tentassent. Multa denique fugitiui Mauri in No
PREV.   NEXT  
|<   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224  
225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   >>   >|  



Top keywords:

quidem

 

seruorum

 
Hispani
 

hominum

 

millia

 
insignem
 

iniustitiam

 

possiderent

 

nostrum

 

absorpti


inuenti

 

auxerunt

 
pecudum
 

crudeliter

 
statim
 
potuit
 
tyrannidem
 

squallore

 

foetore

 

damnis


faeminae

 

militum

 
summas
 

aliqui

 

assueuerant

 

innoxio

 
ancillis
 

venditae

 

grauidae

 

Hispanis


consequuti

 

forisque

 

sentinam

 

plurimorum

 

pecuniariam

 

dignitates

 

peruenerunt

 
abdebantur
 

magnas

 

complures


monstrous

 

securos

 
initio
 
incautos
 

facilime

 

trucidassent

 

defecisse

 
septem
 

Dicuntur

 

impulerit