FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110  
111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   >>   >|  
llo litus, sola insula, tecto, Nec patet egressus pelagi cingentibus undis: 185 Nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta, Omnia sunt deserta, ostentant omnia letum. Non tamen ante mihi languescent lumina morte, Nec prius a fesso secedent corpore sensus, Quam iustam a divis exposcam prodita multam, 190 Caelestumque fidem postrema conprecer hora. Quare facta virum multantes vindice poena, Eumenides, quibus anguino redimita capillo Frons expirantis praeportat pectoris iras, Huc huc adventate, meas audite querellas, 195 Quas ego vae! misera extremis proferre medullis Cogor inops, ardens, amenti caeca furore. Quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo, Vos nolite pati nostrum vanescere luctum, Sed quali solam Theseus me mente reliquit, 200 Tali mente, deae, funestet seque suosque.' Has postquam maesto profudit pectore voces, Supplicium saevis exposcens anxia factis, Adnuit invicto caelestum numine rector, Quo motu tellus atque horrida contremuerunt 205 Aequora concussitque micantia sidera mundus. Ipse autem caeca mentem caligine Theseus Consitus oblito dimisit pectore cuncta, Quae mandata prius constanti mente tenebat, Dulcia nec maesto sustollens signa parenti 210 Sospitem Erechtheum se ostendit visere portum. Namque ferunt olim, castae cum moenia divae Linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus, Talia conplexum iuveni mandata dedisse. 'Gnate, mihi longa iocundior unice vita, 215 Reddite in extrema nuper mihi fine senectae, 217 Gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus, 216 Quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus Eripit invito mihi te, cui languida nondum Lumina sunt gnati cara saturata figura: 220 Non ego te gaudens laetanti pectore mittam, Nec te ferre sinam fortunae signa secundae, Sed primum multas expromam mente querellas, Canitiem terra atque infuso pulvere foedans, Inde infecta vago suspendam lintea malo, 225 Nostros ut luctus nostraeque incendia mentis Carbasus obscurata decet ferrugine Hibera. Quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, Quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei Adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram, 230 Tum vero facito ut memori tibi condita corde Haec vige
PREV.   NEXT  
|<   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110  
111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   >>   >|  



Top keywords:

pectore

 

Theseus

 

Adnuit

 

nostrum

 

querellas

 

mandata

 

maesto

 

Reddite

 

extrema

 

fortuna


Quandoquidem

 

fervida

 

dubios

 

dimittere

 

senectae

 

Erechtheum

 

ostendit

 

visere

 
Namque
 

portum


Sospitem

 
tenebat
 

constanti

 

Dulcia

 

parenti

 

sustollens

 

ferunt

 

virtus

 

Aegeus

 
conplexum

iuveni
 

dedisse

 

concrederet

 

ventis

 
castae
 
moenia
 
gnatum
 

Linquentem

 
iocundior
 

nondum


Hibera

 

sancti

 

concesserit

 

incola

 

ferrugine

 

nostraeque

 

luctus

 

incendia

 

mentis

 

obscurata