FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95  
96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   >>   >|  
meditantur, habent memorabile quod sit. Nec mirum, penitus quae tota mente laborent. Nos alio mentes, alio divisimus aures: 15 Iure igitur vincemur, amat victoria curam. Quare nunc animos saltem convertite vestros, Dicere iam incipient, iam respondere decebit. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis? 20 Qui natam possis conplexu avellere matris, Conplexu matris retinentem avellere natam Et iuveni ardenti castam donare puellam. Quid faciunt hostes capta crudelius urbe? Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! 25 Hespere, qui caelo lucet iocundior ignis? Qui desponsa tua firmes conubia flamma, Quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes Nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor. Quid datur a divis felici optatius hora? 30 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! * * * * Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam * * * * _Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee_! * * * * Namque tuo adventu vigilat custodia semper. Nocte latent fures, quos idem saepe revertens, Hespere, mutato conprendis nomine Eous. 35 At libet innuptis ficto te carpere questu. Quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt? Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! Vt flos in saeptis secretus nascitur hortis, Ignotus pecori, nullo convolsus aratro, 40 Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber * * * * Multi illum pueri, multae optavere puellae: Idem cum tenui carptus defloruit ungui, Nulli illum pueri, nullae optavere puellae: Sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est; 45 Cum castum amisit polluto corpore florem, Nec pueris iocunda manet, nec cara puellis. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! Vt vidua in nudo vitis quae nascitur arvo Numquam se extollit, numquam mitem educat uvam, 50 Sed tenerum prono deflectens pondere corpus Iam iam contingit summum radice flagellum; Hanc nulli agricolae, nulli coluere bubulci: At si forte eademst ulmo coniuncta marito, Multi illam agricolae, multi coluere bubulci: 55 Sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit; Cum par conubium maturo tempore adeptast, Cara viro magis et minus est invisa parenti. _
PREV.   NEXT  
|<   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95  
96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   >>   >|  



Top keywords:

Hymenaee

 

Hespere

 

coluere

 

agricolae

 

educat

 

optavere

 

puellae

 

avellere

 

matris

 

bubulci


nascitur

 

intacta

 

nullae

 

defloruit

 

carptus

 

carpunt

 

Ignotus

 

pecori

 
convolsus
 

hortis


secretus

 
requirunt
 

saeptis

 

aratro

 

castum

 

tacita

 

firmat

 

mulcent

 

multae

 
Numquam

marito
 

inculta

 

coniuncta

 

flagellum

 
eademst
 
senescit
 
invisa
 

parenti

 
conubium
 

maturo


tempore

 

adeptast

 

radice

 

summum

 

puellis

 

iocunda

 

polluto

 

corpore

 

florem

 

pueris