Felices populi, terraque lege virens.
(_g_) Te duce, (_h_) quae fuerant malesuada mente peracta
Irrita, conspectu non reditura tuo.
Ergo omnis populus, nee non plebecula cernet
(_h_) Haesurum collo te (_i_) _relegasse_ jugum,
Et mala, quae diris quondam cruciatibus, insons
Insula passa fuit; condoluisset onus
Ni victrix tua Marte manus prius inclyta, nostris
Sponte (_k_) ruinosis rebus adesse velit.
Optimus es servus _Regi_ servire _Britanno_,
Dum gaudet genio (_l_) _Scotica_ terra tuo:
Optimus heroum populi (_m_) fulcire ruinam:
Insula dum superest ipse (_n_) superstes eris.
Victorem agnoscet te _Guadaloupa_, suorum
Despiciet (_o_) merito diruta castra ducum.
Aurea vexillis flebit jactantibus (_p_) _Iris_,
Cumque suis populis, oppida victa gemet.
Crede, (_q_) menum non est, vir _Marti_ chare! (_r_) _Minerva_
Denegat _AEthiopi_ bella sonare ducum.
Concilio, caneret te _Buchananus_ et armis,
Carmine _Peleidae_ scriberet ille parem.
Ille poeta, decus patriae, tua facta referre
Dignior, (_s_) altisono vixque Marone minor.
(_t_) Flammiferos agitante suos sub sole _jugales_ (_u_)
Vivimus; eloquium deficit omne focis.
Hoc demum accipias, multa fuligine fusum
Ore sonaturo; non cute, corde valet.
Pollenti stabilita manu, [(_w_) Deus almus, eandem
Omnigenis animam, nil prohibente dedit]
Ipsa coloris egens virtus, prudentia; honesto
Nulus inest animo, nullus in arte color.
Cur timeas, quamvis, dubitesve, nigerrima celsam
_Caesaris occidui_, candere (_x_) _Musa_ domum?
(_y_) Vade salutatum, nec sit tibi causa pudoris,
(_z_) _Candida quod nigra corpora pelle geris!_
Integritas morum (_a_) _Maurum_ magis ornat, et ardor
Ingenii, et _docto_ (_b_) _dulcis in ore decor_;
Hunc, mage, _cor sapines, patriae_ virtutis amorque,
(_c_) Eximit e sociis, conspicuumque facit.
(_d_) Insula me genuit, celebres aluere _Britianni_,
Insula, te salvo non dolitura (_e_) patre!
Hoc precor; o (_f_) nullo videant te fine, regentem
Florentes populos, terra, Deique locus!
FRANCISCUS WILLIAMS
(_e_) _Aspice venturo laetentur ut omnia Saeclo. Virg. E._
iv. 52.
(_f_) Clara seems to be rather an improper epithet joined to
_Imago_.
(_g_) _Te duce_, si qua manent sceleris vesti
|