Grimm, Deutsche Heldensage, p. 36. Chronicon Urspergense, 85a:
Haec Jordanis quidam grammaticus, ex eorundem stirpe Gothorum progenitus,
de Getarum origine et Amalorum nobilitate non omnia, quae de eis
scribuntur et referuntur, ut ipse dicit, complexus exaravit, sed brevius
pro rerum notitia huic opusculo inseruimus. His perlectis diligenterque
perspectis perpendat, qui discernere noverit, quomodo illud ratum
teneatur, quod non solum _vulgarifabulatione_ et _cantilenarum
modulatione_ usitatur, verum etiam in _quibusdam chronicis_ annotatur;
scilicet quod _Hermenricus_ tempore Martiani principis super omnes Gothos
regnaverit, et _Theodoricum Dietmari filium_, _patruelem_ suum, ut
dicunt, _instimulante Odoacre_, item, ut ajunt, _patruele suo de Verona
pulsum_, apud _Attilam Hunorum regem exulare coegerit_, cum
historiographus narret, Ermenricum regem Gothorum multis regibus
dominantem tempore Valentiniani et Valentis fratrum regnasse et a _duobus
fratribus Saro_ et _Ammio_, quos conjicimus eos fuisse, qui _vulgariter
Sarelo et Hamidiecus_ dicuntur, vulneratum in primordio egressionis
Hunorum per Maeotidem paludem, quibus rex fuit Valamber, tam vulneris
quam Hunorum irruptionis dolore defunctum fuisse, Attilam vero postea
ultra LXX annos sub Martiano et Valentiniano cum Romanis et Wisigothis
Aetioque duce Romanorum pugnasse et sub eisdem principibus regno vitaque
decessisse. . . . Hinc rerum diligens inspector perpendat, quomodo
_Ermenricus Theodoricum Dietmari filium apud Attilam exulare coegerit_,
cum juxta hunc historiographum contemporalis ejus non fuit. Igitur aut
hic falsa conscripsit, aut _vulgaris opinio fallitur_ et _fallit_, aut
alius Ermenricus et alms Theodoricus dandi sunt Attilae contemporanei, in
quibus hujus modi rerum convenientia rata possit haberi. Hic enim
Ermenricus longe ante Attilam legitur defunctus.
{13} Chronicon, 5, 3: Quod autem rursum narrant, eum Hermanarico
Attilaeque contemporaneum fuisse, omnino stare non potest, dum Attilam
longe post Hermanaricum constat exercuisse tyrannidem istumque post
mortem Attilae octennem a patre obsidem Leoni Augusto traditum.
{14} Chronicon, 16, 481: Quod autem quidam dicunt, ipsum Theodoricum
fuisse Hermenrico Veronensi et Attilae contemporaneum, non est verum.
Constat enim Attilam longe post Hermenricum fuisse Theodoricum etiam
longe post mortem Attilae, quum esset puer octennis, Leoni imperatori in
obsidem datum fuisse.
{19} The early romancers,
|