FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  
et eorum proprijs sumptibus et expensis, ad inueniendum, discooperiendum, et inuestigandum quascunque insulas, patrias, regiones siue prouincias gentilium et infidelium quorumcunque, in quacunque parte mundi positas, quae Christianis omnibus ante haec tempora fuerint incognitae. Concessimus etiam eisdem et eorum cuilibet, eorumque et cuiuslibet eorum haeredibus et deputatis, ac licentiam dedimus ad affigendum praedictas banneras nostras et insignia in quacunque villa, oppido, castro, insula seu terra firma a se nouiter inuentis. Et quod praenominatus Ioannes, et filij eiusdem, seu haeredes et eorum deputati, quascunque huiusmodi villas, castra, oppida, et insulas a se inuentas, quae subiugari, occupari, possideri possint, subiugare, occupare, possidere valeant tanquam vasalli nostri, et gubernatores, locatenentes, et deputati eorundem, dominium, titulum et iurisdictionem earundem villarum, castrorum, oppidorum, insularum, ac terrae firmae sic inuentorum nobis acquirendo. Ita tamen, vt ex omnibus fructibus, proficuis, emolumentis, commodis, lucris, et obuintionibus ex huiusmodi nauigatione prouenientibus, praefatus Iohannes, et filij ac haeredes, et eorum deputati, teneanter et sint obligati nobis pro omni viagio suo, toties quoties ad portum nostrum Bristolliae applicuerint (ad quem omnino applicare teneantur et sint astricti) deductis omnibus sumptibus et impensis necessarijs per eosdem factis, quintam partem capitalis lucri facti, siue in mercibus, siue in pecunijs persoluere: Dantes nos et concedentes eisdem suisque haeredibus et deputatis, vt ab omni solutione custumarum omnium et singulorum honorum et mercium, quas secum reportarint ab illis locis sic nouiter inuentis, liberi sint et immunes. Et insuper dedimus et concessimus eisdem ac suis haeredibus et deputatis, quod terrae omnes firmae, insulae, villae, oppida, castra, et loca quaecunque a se inuenta, quotquot ab eis inueniri contigerit, non possint ab alijs quibusuis nostris subditis frequentari seu visitari, absque licentia praedictorum Ioannis et eius filiorum, suorumque deputatoram, sub poena amissionis tam nauium quam bonorum omnium quorumcunque ad ea loca sic inuenta nauigare praesumentium. Volentes et strictissime mandantes omnibus et singulis nostris subditis, tam in terra quam in mari constitutis, vt praefato Ioanni et eius filijs ac deputatis, bonam assistentiam faciant, et tam in armandis nauibus seu nauigijs, quam in prouisione commeatus et victualium
PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  



Top keywords:

omnibus

 
deputatis
 

eisdem

 

deputati

 

haeredibus

 

omnium

 
haeredes
 

huiusmodi

 

dedimus

 
quascunque

subditis

 
firmae
 

nouiter

 

inuentis

 
quorumcunque
 
sumptibus
 
insulas
 

castra

 

inuenta

 
possint

nostris

 

oppida

 

terrae

 

quacunque

 

concessimus

 

liberi

 

reportarint

 
astricti
 

immunes

 

insuper


Dantes
 
persoluere
 
concedentes
 

suisque

 

pecunijs

 
partem
 
mercibus
 

capitalis

 

quintam

 

factis


honorum

 
mercium
 

necessarijs

 

impensis

 

singulorum

 

solutione

 

eosdem

 
custumarum
 

deductis

 
frequentari