FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   >>  
sint gasia fecernerentur. Quantum aquae Cantharus unus capere potest [1] in vas retortum vitreum instillabatur ejus magnitudinis, ut tertia pars vacua maneret: orificium subere obturabatur, per quod aptatus erat tubus vitreus; cui vesica arcte adligabatur. Tubus ad apparatum pneumaticium ducebat. Aqua, qua hunc appatatum impleveram, quartam horae partem cocta erat, & jam intra temperaturam + 85 & 100, igne subtus facto, servabatur. Supra enim in recipulo pneumatico olei stratum fluitabat, ne, experimento peracto, gas ab aqua refrigerata imbiberetur. Quamquam aqua, ut diximus, antea diu servisset, bullae tamen aeris jam exinde per oleum adscendentes animadvertebantur, ex cucurbita non venientes. Gas, quod in apparatu pneumatico, postquam aqua in cucurbita horae tres quartas partes servisset, receptum erat, minoris aliquanto voluminis fuit eo, quod supra aquam in cucurbita fuerat, utroque in eadem temperatura menso; ex quo sequitur, vapores aquosos non omnem ex superiori cucurbitae parte aerem expulisse; quapropter hac methodo nihil certi de quantitate naturave gasium in aqua fontana solutorum eruere licet. Alia igitur utendum erat. Nec apparatum a Cel. BERGMAN (Om Bitter-, Selzer-, Spa- och Pyrmontervattens halt och tillredning, Sec. 8. Fig. 1.) comparare poteram. Hanc igitur, scopo, ut videtur, optime inservientem experiundi rationem inveni. Orificium lagenae vitreae, adcurate ejus capacitatem emensus, subere optimo obturabam, per quod tubus vitreus, ut in experimentis pneumaticis solet, curvatus ingerebatur ita, ut altera ejus extremitas ultra suber in lagena non exstaret. Et lagena & huic ita adjunctus tubus aqua examinanda implebantur, ne minima quidem aeris atmosphaerici bulla observabili relicta. Lagena ad commissuram luto vesicaque rite munita, in balneo arenae ponebatur. Apparatu pneumatico eodem as supra utebar; sed jam aqua plus horam ante initium experimenti fervisser. (Vas, in quo fervebat, ejus capacitatis erat, ut quod exhalaret cruda aqua compensare opus non esset). In ipso recipulo apparatus aqua, ut ante, oleo operiebatur. Huic methodo aliquis objicere forsitan posset, aquam fontanam in lagena calore valde dilatari ante quam gasia exinde abeant; ita partem expelli & amitti. Sed ubi haec pars aquae venerit in aquam bullientem apparatus pneumatici sub recipulum, gasia, quibus praegnans est, mox hujus calore in formam nativam restituta, effugere nequeunt. Postquam horae dimidium aqua in lagena fervisset,
PREV.   NEXT  
|<   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   >>  



Top keywords:

lagena

 

cucurbita

 

pneumatico

 

apparatum

 

methodo

 

recipulo

 

servisset

 

exinde

 

apparatus

 

partem


calore

 

subere

 

igitur

 

vitreus

 

atmosphaerici

 

poteram

 

examinanda

 

implebantur

 
comparare
 

minima


quidem

 
Lagena
 

munita

 

balneo

 

vesicaque

 

relicta

 

videtur

 

commissuram

 

observabili

 
pneumaticis

lagenae
 

curvatus

 

ingerebatur

 

experimentis

 
vitreae
 
capacitatem
 
emensus
 

optimo

 
obturabam
 

Orificium


inveni

 

inservientem

 

exstaret

 

adcurate

 

adjunctus

 

experiundi

 

rationem

 

altera

 

extremitas

 

optime