FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   >>  
lutionem turbaverit, uberius autem adfusa solverit quae praecipitata erant; quod vero hic non incidit, cum ferrum etjam praecipitetur, ex quo praecipitarum flavescit; in aqua autem nihil vel parum adsir liberi acidi carbonici. Cum acido sulphurico forti nulla effervescentia. Solutiones Fernambuci aut Curcumae non mutatae. Cum ac. gallaceo color violaceus; prussiate kali caeruleus purissimus; ex quo post quietem XXIV horarum prussias ferri depositus; utrumque in aqua cocta inefficax. Acidum oxalicum paullulum permutavit, sed non in cruda solum, verum etjam in cocta; quod sulphatem calcis prodit. Carbonas kali nihil. Natrum purum post horas XXIV luteolum praecipitatum effecit. Similiter ammoniacum. Aliquantulum ac. azotici in aquae portionem instillabatur, quae dein azotate barytae praecipitabatur: pauxillum illud, quod post h. XXIV demissum erat, inde separabatur, quo facto aqua azotate argenti praecipitabatur; hoc praecipitatum suisse muriatem argenti exinde colligimus, quod luci expositum nigrescebat; quod in carbonatibus argenti non accidit. Azotas hydrargyri frigide praeparatus album dedit & subtile praecipitatum, ad labra vitri adhaerens, & vix sensibile antequam aqua effusa, vitrum aruisser. Azotas hydr. calide praeparatus & azotas plumbi praecipitata fecerunt e luteo candicantia. Ad detegendum in aqua hydrogenium sulphuratum multa sunt a chemicis proposita, at pleraque non nisi in aquis saturatoribus efficacia. Ejusmodi sunt: argentum metallicum; sed in fonte suspensus nummus argenteus bene politus post IIX dies aeque splendebat; oxidum arsenici album; id vero in hac aqua aequali tempore nihil passum est; acidum azoticum conc. quod, hydrogenium oxidando sulphur praecipitare docent; illud autem heic nihil tale effecit. Nihilominus olfactus hydrogenii sulphurati in hac aqua index certissimus est. Azotas plumbi in forma sicca ad hydr. sulph. valde sensibilis est; at solurus, propter suam ad aquam attractionem, sulphure difficilius decomponitur. Scribebam autem hac solutione in charta, quae vasi, in quo aqua fontana evaporaretur, superimponebatur: vas sensim calefactum est, ut gas hydr. sulph. quantum fieri posset siccum eliceretur: qua re etjam factum est, ut litterae seriptae, pro varia gasis siccitate, quibusdam in locis metallice splenderent & nigrescerent; aliis magis minusve perspicuae, aliis non observabiles essent. Post haec experimenta praecursoria, nostra in eo verfat, est opera, ut quae in hac aqua soluta
PREV.   NEXT  
|<   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   >>  



Top keywords:

Azotas

 

praecipitatum

 
argenti
 

praeparatus

 
praecipitabatur
 

effecit

 
azotate
 
plumbi
 

praecipitata

 

hydrogenium


oxidando
 
sulphur
 

sulphurati

 

pleraque

 

azoticum

 
praecipitare
 

docent

 

chemicis

 
Nihilominus
 

olfactus


proposita

 

acidum

 
hydrogenii
 

tempore

 

certissimus

 

argentum

 

politus

 
metallicum
 
nummus
 

argenteus


Ejusmodi

 

aequali

 

suspensus

 
passum
 
saturatoribus
 

splendebat

 

oxidum

 
arsenici
 

efficacia

 

sulphure


quibusdam

 
siccitate
 

metallice

 
nigrescerent
 

splenderent

 
factum
 

litterae

 

seriptae

 

minusve

 

nostra