FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216  
217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   >>   >|  
cribere vitam Non poteras, regio non tulit ulla parem. Dat tibi Pythagoram pictor; quod ni ipse tacere Pythagoras mallet, vocem habuisset opus. Prolem Hippi, et sua qua meliorem secula nullum Videre, Archidicen, haec tumulavit humus; Quam, regum sobolem, nuptam, matrem, atque sororem Fecerunt nulli sors titulique gravem. Cecropidis gravis hic ponor, Martique dicatus, Quo tua signantur gesta, Philippe, lapis. Spreta jacet Marathon, jacet et Salaminia laurus, Omnia dum Macedum gloria et arma premunt. Sint Demosthenica ut jurata cadavera voce, Stabo illis qui sunt, quique fuere, gravis. Floribus in pratis, legi quos ipse, coronam Contextam variis, do, Rhodoclea, tibi: Hic anemone humet, confert narcissus odores Cum violis; spirant lilia mista rosis. His redimita comas, mores depone superbos, Haec peritura nitent; tu peritura nites! Murem Asclepiades sub tecto ut vidit avarus, Quid tibi, mus, mecum, dixit, amice, tibi? Mus blandum ridens, respondit, pelle timorem: Hic, bone vir, sedem, nori alimenta, peto. Saepe tuum in tumulum lacrymarum decidit imber, Quem fundit blando junctus amore dolor; Charus enim cunctis, tanquam, dum vita manebat, Cuique esses natus, cuique sodalis, eras. Heu quam dura preces sprevit, quam surda querelas Parca, juventutem non miserata tuam! Arti ignis lucem tribui, tamen artis et ignis Nunc ope, supplicii vivit imago mei. Gratia nulla hominum mentes tenet, ista Promethei Munera muneribus, si retulere fabri. Illa triumphatrix Graium consueta procorum Ante suas agmen Lais habere fores, Hoc Veneri speculum; nolo me cernere qualis Sum nunc, nec possum cernere qualis eram. Crethida fabellas dulces garrire peritam Prosequitur lacrymis filia moesta Sami: Blandam lanifici sociam sine fine loquacem, Quam tenet hic, cunctas quae manet, alta quies. Dicite, Causidici, gelido nunc marmore magni Mugitum tumulus comprimit Amphiloci. Si forsan tumulum quo conditur Eumarus aufers, Nil lucri facies; ossa habet et cinerem. EPICTETI. Me, rex deorum, tuque, due, necessitas, Quo, lege vestra, vita me feret mea. Sequar libenter, sin reluctari velim, Fiam scelestus, nec tamen minus sequar. E THEOCRITO. Poeta, lector, hic quiescit Hipponax, Si sis scelestus, praeteri, procul, marmor: At te bonum si noris, et bonis natum, Tutum hic sedile, et si placet, sopor tutus. EUR. MED. 193--203. Non immerito culpanda venit Proav
PREV.   NEXT  
|<   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216  
217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   >>   >|  



Top keywords:
peritura
 

gravis

 

scelestus

 

cernere

 

qualis

 

tumulum

 

poteras

 

possum

 

fabellas

 

Crethida


habere
 

Veneri

 
speculum
 

dulces

 

peritam

 

loquacem

 

cunctas

 

sociam

 

lanifici

 

lacrymis


Prosequitur

 
moesta
 

Blandam

 

garrire

 
supplicii
 

Gratia

 

miserata

 
juventutem
 

Pythagoram

 

tribui


hominum

 

Graium

 

triumphatrix

 

consueta

 

procorum

 

retulere

 

mentes

 

Promethei

 

Munera

 
muneribus

Dicite

 
Hipponax
 
quiescit
 

praeteri

 

procul

 

marmor

 

lector

 

cribere

 

sequar

 

THEOCRITO