[m]
Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris
Et quos praecipue fugiam, properabo fateri.
[n]
--Non possum ferre, Quirites,
Graecam urbem:--
[o]
Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collo.
[p]
Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promptus--
[q]
Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit.
Graeculus esuriens in coelum, jusseris, ibit.
[r]
Usque adeo nihil est, quod nostra infantia coelum
Hausit Aventinum?--
[s]
Quid? quod adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici?
[t]
Haec eadem licet et nobis laudare: sed illis
Creditur.--
[u]
Natio comoeda est. Rides? majore cachinno
Coneutitur, &c.
[Transcriber's note: There is no Footnote [v] or Footnote [w]]
[x]
Non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
Nocte dieque potest alienum sumere vultum,
A facie jactare manus, laudare paratus,
Si bene ructavit, si rectum minxit amicus.--
[y]
Scire volunt secreta domus atque inde timeri.
[z]
--Materiam praebet causasque jocorum
Omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna, &c.
[aa]
Nil habet infelix paupertas durius in se,
Quam quod ridiculos homines facit.--
[bb]
--Agmine facto,
Debuerant olim tenues migrasse Quirites.
[cc]
Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat
Res angusta domi; sed Romae; durior illis
Conatus:--
--Omnia Romaae
Cum pretio.--
Cogimur, et cultis augere peculia servis.
[dd]
--Ultimus autem
Aerumnae cumulus, quod nudum et frustra rogautem
Nemo cibo, nemo hospitio tectoque juvabit.
[ee]
Si magna Asturii cecidit domus, horrida mater:
Pullati proccres,--
[ff]
--Jam accurrit, qui marmora donet,
Conferat impensas: hic &c.
[gg]
Hic modium argenti. Meliora, ac plura reponit
Persicus orborum lautissimus--
[hh]
Si potes avelli Circensibus, optima Sorae,
Aut Fabrateriae domus, aut Frusinone paratur,
Quanti nunc tenebras unum conducis in annum.
Hortulus hic--
Vive bidentis amans et culti villicus horti;
Unde epulum possis centum dare Pythagoreis.
[ii]
--Possis ignavus haberi
Et subiti casus improvidus, ad coenam si
Intestatus eas.--
[Transcriber's note: There is no Footnote [jj]]
[kk]
Ebrius, ac petulans, qui nullum forte cecidit,
Dat poenas, noetem patitur lugentis amicum
Pelidae.--
[ll]
--Sed, quamvis improbus annis,
Atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina lae [Transcriber's note:
remainder of word illegible]
Vitari jubet,
|