FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   >>  
us? quod mihi das flendi, Cynthia, principium? qui modo felices inter numerabar amantis, nunc in amore tuo cogor habere notam. quid tantum merui? quae te mihi carmina mutant an noua tristitiae causa puella tuae? sic mihi te referas, leuis, ut non altera nostro limine formosos intulit ulla pedes. quamuis multa tibi dolor hic meus aspera debet, non ita saeua tamen uenerit ira mea ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo lumina deiectis turpia sint lacrimis. an quia parua damus mutato signa colore? et non ulla meo clamat in ore fides? uos eritis testes, si quos habet arbor amores, fagus et Arcadio pinus amica deo. a quotiens teneras resonant mea uerba sub umbras, scribitur et uestris Cynthia corticibus! an tua quod peperit nobis iniuria curas, quae solum tacitis cognita sunt foribus? omnia consueui timidus perferre superbae iussa neque arguto facta dolore queri. pro quo diuini fontes et frigida rupes et datur inculto tramite dura quies; et quodcumque meae possunt narrare querelae, cogor ad argutas dicere solus auis. sed qualiscum es resonent mihi 'Cynthia' siluae, nec deserta tuo nomine saxa uacent. XIX NON ego nunc tristis uereor, mea Cynthia, Manis, nec moror extremo debita fata rogo; sed ne forte tuo careat mihi funus amore, hic timor est ipsis durior exsequiis. non adeo leuiter noster puer haesit ocellis, ut meus oblito puluis amore uacet. illic Phylacides iucundae coniugis heros non potuit caecis immemor esse locis, sed cupidus falsis attingere gaudia palmis Thessalus antiquam uenerat umbra domum. illic quidquid ero, semper tua dicar imago: traicit et fati litora magnus amor. illic formosae ueniant chorus heroinae, quas dedit Argiuis Dardana praeda uiris; quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma gratior, et (Tellus hoc ita iusta sinat) quamuis te longae remorentur fata senectae, cara tamen lacrimis ossa futura meis. quae tu uiua mea possis sentire fauilla! tum mihi non ullo mors sit amara loco. quam uereor, ne te contempto, Cynthia, busto abstrahat e nostro puluere iniquus Amor, cogat et inuitam lacrimas siccare cadentis! flectitur assiduis certa puella minis. quare, dum licet, inter nos laetemur amantes: non satis est ullo tempore longus amor. XX HOC pro c
PREV.   NEXT  
|<   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   >>  



Top keywords:

Cynthia

 

puella

 

nostro

 

lacrimis

 

semper

 

quamuis

 

uereor

 

magnus

 

formosae

 

ueniant


caecis

 

immemor

 
litora
 

cupidus

 

uenerat

 
antiquam
 

potuit

 

Thessalus

 

palmis

 
falsis

traicit

 

attingere

 

gaudia

 

quidquid

 
oblito
 

careat

 

debita

 
extremo
 

tristis

 

durior


exsequiis

 

puluis

 
Phylacides
 

iucundae

 

coniugis

 

chorus

 

ocellis

 
leuiter
 
noster
 

haesit


inuitam

 

lacrimas

 

cadentis

 

siccare

 

iniquus

 

puluere

 

contempto

 
abstrahat
 

flectitur

 

assiduis