FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58  
59   60   61   62   >>  
is miserere tui, miserere tuorum! Quinque reportatis tumet Isidis unda triumphis: Quinque anni videre meos sine laude secundo Cymbam urgere loco cunctantem, et cedere victos. Heu! quis erit finis? Quis me manet exitus olim? Terga boum tergis vi non cedentia nostri Exercent iuvenes; nuda atque immania crura, Digna giganteas inter certare palaestras, Quisque ferunt, latosque humeros et brachia longa, Collaque Atlanteo non inferiora labore: "Sed vis arte carens frustra per stagna laborat: Fit brevis inque dies brevior (proh dedecus ingens!) Ictus, et incerto tremulam movet impete cymbam, Usque volaturae similem, tamen usque morantem. Ah! Stanleius ubi est? ubi fortis et acer Ioenas Et Virtus ingens, maiorque vel Hercule Iudas? Ah! ubi, laeva mei novit quem fluminis ora, Ile 'Ictus,' vitreis longe spectandus ocellis, Dulce decus Cami, quem plebs ignoblis 'Aulam,' Vulpicanem Superi grato cognomine dicunt? Te quoque, magne Pales, et te mea flumina deflent O formose puer, quibus alto in gurgite mersis Mille dedit, rapuit mille oscula candida Naias? Quid decus amissum repeto, aut iam laude perempta Nomina Putnaeis annalibus eruta testor? "Granta ruit, periitque decus, periitque vetusta Gloria remorum primaeque per aequora navis. Sed vos, O juvenes, sanguis quibus integer aevi, Spes ventura domus, Grantaeque novissima proles, Antiquum revocate decus, revocate triumphos! Continuo Palinurus ubi 'iam pergite' dixit Erectum librate caput; nec pandere crura Parcite, nec solidis firmi considere transtris! Ast ubi contactas iam palmula senserit undas, Compressa incipiat iam tum mihi crura phaselus Accipere, et faciles iter accelerare per undas. "Incipiente ictu qui vim non prompserit omnem Dique hominesque odere; hic, pondus inutile cymbae, Tardat iter; comites necat; hunc tu, nauta, caveto! Nec minus, incepto quoties ratis emicat ictu, Cura sit ad finem justos perferre labores. Vidi equidem multos--sileantur nomina--fluctus Praecipites penetrasse, sed heu! brevis effluit ictus, Immemor etremi mediique laboris in unda; Nam tales nisus tolerare humana nequit vis; Et quamvis primos jam jam victura carina Evolet in cursus, primisque triumphet in undis, Mox ubi finis adest atque ultima meta laborum, Labitur exanimis, vi non virtute subacta. "Tu quoque qui cymbae tendis Palinurus habenas Ultro hortare viros; fortes solare ben
PREV.   NEXT  
|<   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58  
59   60   61   62   >>  



Top keywords:

quibus

 

quoque

 

Palinurus

 
ingens
 

cymbae

 

brevis

 

Quinque

 
miserere
 

periitque

 

revocate


faciles

 

aequora

 

accelerare

 

juvenes

 

sanguis

 

Incipiente

 

phaselus

 

Accipere

 
hominesque
 

pondus


vetusta

 
remorum
 

Gloria

 
prompserit
 

primaeque

 

Compressa

 
librate
 
Erectum
 

ventura

 

Grantaeque


Antiquum
 
Continuo
 

proles

 

pergite

 
novissima
 

palmula

 

contactas

 
senserit
 

integer

 

triumphos


transtris

 

Parcite

 

pandere

 
solidis
 

considere

 

incipiat

 
Evolet
 
carina
 
victura
 

cursus