FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83  
84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   >>   >|  
e over all the Churches of the _Western Empire_. _Impp. Theodosius & Valentinianus AA. Aetio Viro illustri, Comiti & Magistro utriusque militiae & Patricio._ _Certum est & nobis & imperio nostro unicum esse praesidium in supernae Divinitatis favore, ad quem promerendum praecipue Christiana fides & veneranda nobis religio suffragatur. Cum igitur Sedis Apostolicae Primatum sancti Petri meritum, qui princeps est Episcopalis coronae & Romanae dignitas civitatis, sacrae etiam Synodi firmavit auctoritas: ne quid praeter auctoritatem Sedis istius illicitum praesumptio attemperare nitatur: tunc enim demum Ecclesiarum pax ubique servabitur, si Rectorem suum agnoscat Universitas. Haec cum hactenus inviolabiliter suerint custodita, Hilarius Arelatensis, sicut venerabilis viri Leonis Romani Papae fideli relatione comperimus, contumaci ausu illicita quaedam praesumenda tentavit, & ideo Transalpinas Ecclesias abominabilis tumultus invasit, quod recens maxime testatur exemplum. Hilarius enim qui Episcopus Arelatensis vocatur, Ecclesiae Romanae urbis inconsulto Pontifice indebitas sibi ordinationes Episcoporum sola temeritate usurpans invasit. Nam alios incompetenter removit; indecenter alios, invitis & repugnantibus civibus, ordinavit. Qui quidem, quoniam non facile ab his qui non elegerant, recipiebantur, manum sibi contrahebat armatam, & claustra murorum in hostilem morem vel obsidione cingebat, vel aggressione reserabat, & ad sedem quietis pacem praedicaturus per bella ducebat: His talibus contra Imperii majestatem, & contra reverentiam Apostolicae Sedis admissis, per ordinem religiosi viri Urbis Papae cognitione discussis, certa in eum, ex his quos male ordinaverat, lata sententia est. Erat quidem ipsa sententia per Gallias etiam sine Imperiali Sanctione valitura: quid enim Pontificis auctoritate non liceret? Sed nostram quoque praeceptionem haec ratio provocavit. Nec ulterius vel Hilario, quem adhuc Episcopum nuncupare sola mansueta Praesulis permittit humanitas, nec cuiquam alteri ecclesiasticis rebus arma miscere, aut praeceptis Romani Antistitis liceat obviare: ausibus enim talibus fides & reverentia nostri violatur Imperii. Nec hoc solum, quod est maximi criminis, submovemus: verum ne levis saltem inter Ecclesias turba nascatur, vel in aliquo minui religionis disciplina videatur, hoc perenni sanctione discernimus; nequid tam Episcopis Gallicanis quam aliarum Provinciarum contra consuetudinem veterem liceat, sine viri venera
PREV.   NEXT  
|<   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83  
84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   >>   >|  



Top keywords:
contra
 

liceat

 

Imperii

 

talibus

 

invasit

 

Apostolicae

 
Romanae
 
Arelatensis
 

Hilarius

 
sententia

Romani

 

Ecclesias

 
quidem
 

contrahebat

 

armatam

 

murorum

 

hostilem

 

claustra

 
ordinaverat
 
recipiebantur

Gallias

 

Imperiali

 
Sanctione
 
elegerant
 

discussis

 

valitura

 

reserabat

 
majestatem
 

aggressione

 

quietis


ducebat

 

praedicaturus

 

cingebat

 

reverentiam

 
cognitione
 

religiosi

 
admissis
 

ordinem

 
obsidione
 

provocavit


saltem

 

nascatur

 

aliquo

 
violatur
 

nostri

 

maximi

 

submovemus

 

criminis

 

religionis

 
disciplina