cipes,
hac pollicitatione cecati, collaudant viri consilium. Eliguntur de
primoribus usque ad quinquaginta qui cum rege municionem ad dividenda
inter se spolia intraverunt. Set Herbertus, non immemor doli a se
excogitati, armatorum manum de abditis exire jussit et regem cum
omnibus castrum ingressis cepit et custodire mancipavit. Que res cum
innotuisset exercitui qui foris regressum suorum precelabatur, velut
grex bestiarum sine pastore collectis sarcinulis suis nimio neglectis
discedunt. Fuerunt cum rege sublimes principes [Willelmus][323] dux
Normannie, [Conanus][324] dux Britannie, [Willelmus][325] dux
Aquitanie, [Amphusus][326] dux Narbonensis provincie, [Odo][327] dux
Burgundie, comites [Fulco][328] Cenomannensis, [Galfridus][329]
Andegavensis, [Arnaldus][330] Engolismensis, Hugo[331] Campanensis,
Richardus[332] Pontuensis, Hugo[333] Parisiensis, Theobaldus[334]
Blesensis. Barones vero erant cum rege quamplurimi. Hos omnes
allocutus est Herbertus, cum esset sub ejus custodia, dicens se nullum
rancorem ad eos tenere, set tamen adversus regem, et, si vellent se ei
prestare caucionem juratoriam quod super hoc facto de cetero contra
eum arma non producerent nec ferri facerent, muneratos eos ad propria
remitteret. Juraverunt omnes arma contra eum nunquam conrepturos, ad
propria sunt restituti.
Solus vero sub custodia tenebatur rex simplex. Argrina[335] vero, cum
Ludovico filio vix quinquenni, ad patrem suum reversa est in Angliam.
Radulfus quidam, assencientibus sibi quibusdam de primoribus regni,
coronatur. Interca rex de custodia elapsus, ad lapidem qui usque hodie
extra Peronam erectus servatur ob memoriam[336] veniens, cepit
deliberare quo se verteret, sciens se nullum fidum habere amicum.
Tandem cogitante illo quod per neminem alium tam de facili posset
regnum recuperare quam per Herbertum, [fol. 105] si vellet ejus
misereri, reversus est ad custodes a quibus evaserat. Illi recognito,
de vita sua timentes si forte iterato evaderet, mandaverunt ut alios
regi provideret custodes. Comes autem adveniens, de evasione regis
furens, ipsum enervavit. Rex autem pre dolore nimio infra breve tempus
mortuus est Perone exul et martir."
FOL. 105, v deg.-106.
"Ludovicus, rex Francorum, omnibus modis laboravit gratiam principum
regni Francorum obtinere et maxime Hereberti, comitis Viromandorum.
Hic, primo anno Ottonis imperatoris, curiam quam sollempnem apud
Laudunum tenuit. Cui ad mandatum et ad preces regis omnes proceres
|