FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27  
28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   >>   >|  
ile antecellere, atque esse eundem et dicendi et sentiendi magistrum optimum, prorsus existimo; cumque in excolendis his studiis aliquantulum ipse et operae et temporis posuerim, libere tamen profiteor me, tua cum legam ac relegam, ea edoctum esse a te, non solum quae nesciebam prorsus, sed etiam quae antea didicisse mihi visus sum. Modeste itaque nimium de opere tuo sentis, cum juventuti tantum instituendae elaboratum id esse contendis. Ea certe scribis, quae a viris istiusmodi rerum haud imperitis, cum voluptate et fructu legi possunt. Vetera quidem et satis cognita revocas in memoriam; sed ita revocas, ut illustres, ut ornes; ut aliquid vetustis adjicias quod novum sit, alienis quod omnino tuum: bonasque picturas bona in luce collocando efficis, ut etiam iis, a quibus saepissime conspectae sunt, elegantiores tamen solito appareant, et placeant magis. Certe, dum Xenophontem saepius versas, ab illo et ea quae a te plurimis in locis narrantur, et ipsum ubique narrandi modum videris traxisse, stylique Xenophontei nitorem ac venustam simplicitatem non imitari tantum, sed plane assequi: ita ut si Gallice scisset Xenophon, non aliis ilium, in eo argumento quod tractas, verbis usurum, non alio prorsus more scripturum judicem. Haec ego, haud assentandi causa, (quod vitium procul a me abest,) sed vere ex animi sententia dico. Cum enim pulchris a te donis ditatus sim, quibus in eodem, aut in alio quopiam doctrinae genere referendis imparem me sentio, volui tamen propensi erga te animi gratique testimonium proferre, et te aliquo saltem munusculo, etsi perquam dissimili, remunerari. Perge, vir docte admodum et venerande, de bonis literis, quae nunc neglectae passim et spretae jacent, bene mereri: perge juventatem Gallicam (quando illi solummodo te utilem esse vis) optimis et praeceptis et exemplis informare. Quod ut facias, annis aetatis tuae elapsis multos adjiciat Deus! iisque decurrentibus sanum te praestet atque incolumem. Hoc ex animo optat ac vovet Tui observantissimus FRANCISCUS ROFFENSIS. Pransurum te mecum post festa dixit mihi amicus ille noster qui tibi vicinus est. Cum statueris tecum quo die adfuturus es, id illi significabis. Me certe annis malisque debilitatum, quandocunque veneris, domi invenies. _6 deg. Kal. Jan. 1731._ A Letter written by the Right Reverend Dr. FRANCIS ATTERBURY, late Lord Bishop of Rochester, to M. ROLLIN, in commendation of this Work. Reverend and most Learned Sir,
PREV.   NEXT  
|<   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27  
28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   >>   >|  



Top keywords:

prorsus

 

tantum

 
revocas
 

quibus

 

Reverend

 

Gallicam

 

adjiciat

 

juventatem

 

iisque

 
passim

spretae
 

jacent

 

quando

 
mereri
 
utilem
 

aetatis

 

praeceptis

 
exemplis
 

facias

 
informare

elapsis

 
multos
 
optimis
 

solummodo

 

sentio

 

imparem

 
referendis
 

propensi

 

gratique

 
genere

doctrinae
 

ditatus

 

quopiam

 

testimonium

 

proferre

 

admodum

 

venerande

 

literis

 

decurrentibus

 
remunerari

saltem
 
aliquo
 

munusculo

 

dissimili

 

perquam

 
neglectae
 

ROFFENSIS

 

Letter

 

Learned

 

written